# Libelli Bernaldi 5.70-81

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 5.70 to 5.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/5.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/5.70

Nec nos utique omnes, qui excommunicatos occiderint, omnimodis expurgamus , sed nec tam dure, ut vestratibus placeret, eos iudicamus: et illud primum quidem, quia tale opus aut vix aut nunquam sine culpa perficitur; hoc autem secundum, quia eos zelo Dei ductos hoc agere pro ecclesiastica necessitate cognoscimus. De predicatione monachorum quod iterum notatis, et nobis placet, ut non nisi ordinati predicent catholicoque obediant presuli, nisi ab apostolica sede fuerint emancipati. Quid autem miramini, si sacramenta ecclesiae aput excommunicatos esse negantur , cum beatus Augustinus locum veri sacrificii extra ecclesiam non esse protestetur ? Item sanctus Gregorius de consecratione Maximi presumptoris scribens: Quam rem, inquit, nullo modo possumus dicere consecrationem, quia ab excommunicatis celebrata est. Item predecessor eius papa Pelagius: Extra ecclesiam, inquit, non consecratur , sed execratur episcopus. Item beatus Innocentius papa: Qui, inquit, honorem amisit, honorem dare non potest. Et post pauca: Dampnationem ergo, quam habuit, per pravam manus impositionem dedit. Item sanctus Leo papa Leoni augusto scribens de quodam Thimotheo dampnato eiusque sequacibus, omnia sacramenta se eorum sacrilegis manibus subtraxisse testatur. Si beato quoque Augustino credere volumus, omnes hereticos et excommunicatos extra ecclesiam esse non dubitamus, quamvis et adhuc infra aream cum frumento multam paleam toleremus. Frustra dominum nostrum piae memoriae Gregorium papam harundineo baculo comparatis, quem usque ad finem vitae in sua sententia stabilem et inflexibilem perstitisse multum doluistis: qui non omnes provincias, quas enumeratis, in integrum anathematizavit, sed Guibertum et omnes eius complices, in quacunque provincia fuerint. Nec tamen paucos extra hanc excommunicationem remansisse dicatis, cum tanti in solo Theutonico regno remanserint, ut multitudini excommunicatorum saepissime viriliter resisterint et adhuc resistere possint. Nos ad periurium, ut notatis, dominus noster Gregorius papa non impulit, sed a iuramento subiectionis eadem auctoritate absolvit, qua et prelatos eorum deponere et excommunicare potuit.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
