Latin
6.1 to 6.12
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 6.1-12
Not analysed yet
Domino ac cautissimo apostolicae auctoritatis astipulatori Adelberto Argentinensi preposito, non tam mente quam corpore super ollas carnium Egypti collocato, Bernaldus presbyter utinam solo corpore infirmus. Cum nuper nobiscum essetis, omnia statuta sanctorum Romanorum pontificum sive conciliorum vobis placere monstrastis. Unde Deo condignas grates refferre non sufficimus, quod vobis in tam periculoso tempore suae legis amorem inspiravit; qui Danielem cum sociis suis in Babilonica persecutione, ne statuam Nabuchodonosor adorarent, confortavit. Erat tamen aliquid adhuc quod vos moveret, videlicet, si subiectus se quoquomodo de obedientia superioris potestatis excusare posset, si inferiori potestati obediret: unde vobis multas rationes et exempla sanctorum patrum dare possemus ,si non epistolarem brevitatem excedere timeremus. Dicamus tamen breviter, ne et scientioribus nimium loquaces esse videamur. Natalis Salonitanus episcopus Honoratum diaconum suum contra sedis apostolicae preceptum ab archidiaconatu deposuit aliumque in locum eius subrogavit. Unde sanctus Gregorius eundem Honoratum invito eodem episcopo in locum suum restituit et alium illi subrogatum deposuit, eo quod proprio episcopo in eadem subrogatione contra preceptum domini papae obedierit. Haec itaque summatim tetigimus vobisque ea in Regesto ipsius diligentius consideranda committimus. Ibi, inquam, evidentissime patebit, quod nullus subiectus cum obedientia sui prelati potest se excusare, quin et principalius apostolicae sedi quam proprio episcopo vel decano debeat obedire, quae ipsum etiam invito eius episcopo canonice potest dampnare. Amplius: Tercium Cartaginense concilium, cui sanctus Augustinus cum Aurelio Cartaginensi episcopo interfuit ,ipsum, inquam, concilium kapitulo VII testatur, ut episcopo excommunicato nec a propria aecclesia communicetur. Si ergo provincialis concilii iudicio magis obediendum est, quam proprio episcopo, quanto magis sanctissimae sedis apostolicae generalissimae synodo? Preterea sanctissimi patres aecclesiae, scilicet apostoli, numquid non devotissime sui temporis sacerdotibus obedierunt, precipue cum Dominus preciperet: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisei; omnia quae dicunt vobis, servate et facite.