Latin
6.24 to 6.28
Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi 6.24-28
Not analysed yet
A Domino enim vobis responsionem de hac re preparavimus, scilicet cum inrefragabili auctoritate sanctorum patrum Innocencii, Leonis magni, Pelagii et sancti Gregorii, qui omnes eadem auctoritate prediti censuerunt excommunicatos nullatenus benedictionem vel consecrationem dare posse, sed potius damnationem et execrationem, quod illum non latebit quicumque eorum decreta diligenter inspexerit. De communicatoribus quoque excommunicatorum quid vobis videatur, rescribatis, qui iuxta statuta apostolorum et apostolicorum virorum Fabiani, Kalisti, Gelasii eandem penam merentur quam excommunicati. Haec omnia cum domnis Heroldo, Anselmo et Heinrico diligenter consideratis, et si quid adhuc movet, nobis scribere non gravemini nosque vobis in hac inquisitione participes habere dignemini; a Domino enim inquirere haec debemus, iam de nostro iuxta Augustinum nihil nisi mendacium habemus. Nec nostrae scientiae arrogamus, ut inquisitionibus vestris satisfacere possimus ,sed in illo, qui dixit: Aperi os tuum, et implebo illud, confidimus. Deus autem pacis et solatii det vobis id ipsum sapere nobiscum, ut habundetis in spe et virtute Spiritus sancti.