# Libelli Bernaldi 7.1.1-12

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 7.1.1 to 7.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/7.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/7.1.1

Domino ac venerabili viro Recchoni Bernaldus solo nomine presbyter, non moribus. Cum nuper simul essemus, nonnulla de vitandis excommunicatorum communicatoribus ad invicem contulimus, sed quia tunc tuae voluntati satisfacere non potuimus, placuit, ut vel scribendo tibi satisfaceremus, quod colloquendo non licuit. Beatus Calistus papa et martir, vir apostolicus, in suis decretalibus epistolis IIIIor res enumerat, in quibus excommunicatum vitare debeamus, videlicet in salutatione, in osculo, in oratione, in convictu. Deinde sententiam de communicatore excommunicati subiungens: Quicunque, inquid, in his vel in aliis prohibitis scienter excommunicatis communicaverit, iuxta institucionem apostolorum et ipse simili excommunicationi subiaceat; quippe ut excommunicati communicator devitetur equę ut excommunicatus. Hinc beatus Gelasius papa scribens orientalibus episcopis de Acatio communicatore excommunicatorum ita discernit: Omnes complices, sectatores, communicatores dampnatae semel pravitatis pari sorte censentur. Quamvis enim extra aecclesiam alius alio tolerabilius peccet, in hoc tamen pares reputantur, quia nullus eorum in catholicam societatem recipiendus est, nisi catholico more reconcilietur. Idem in sequentibus ad eosdem de vitandis communicatoribus excommunicatorum : Nihil, inquit, nobis commune cum hominibus communicationis externae. Idem in sequentibus: Quid iuvat, si quis alicui evidentiori heretico non communicet, et is tamen communione iungatur, qui ab illius non sunt communione diversi? Unde et multi religiosi ex Romanis se a communione Anastasii papae subtraxisse leguntur, eo quod ipse cuidam diacono Tesalonicensi communicaverit, qui iam Acatio communicavit ; sic enim Romanus pontificalis testatur. Nec mireris communicatorem excommunicati eque ut excommunicatum devitare, cum sub eadem sententia, ut predictum est, teneatur obstrictus. Hinc idem, qui supra, Anastasio imperatori scribens: Non potest, inquid, quilibet perversitatis communicatore suscepto non pariter perversus probari, nec potest refutari perversitas complice perversitatis admisso. Legibus certe vestris criminum conscii susceptoresque latrocinantium pari iudiciorum poena constringuntur, nec expers criminis destinatur, qui licet ipse non fecerit, facientis tamen familiaritatem foedusque receperit.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
