# Libelli Bernaldi 8.25-34

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi, 8.25 to 8.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/8.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/libelli-de-lite-imperatorum-et-pontificum/libelli-bernaldi/8.25

Beatus quoque Alexander papa primus in decretis suis symoniacum esse iudicavit , qui corruptus precio penitenti apud episcopum obstat vel adiuvat ad reconciliationem . Si ergo ille symoniacus iure dicitur, qui precio corruptus efficit, ut alii ab episcopo manus imponatur, quanto magis ille, qui sibi ipsi tale officium precio acquirit , ut subditis manus inponere possit? Petrus Albanensis episcopus, vir mirae sanctitatis et fidei, Petrum Papiensem iudicio ignis symoniacum esse probavit, eo quod investituram tantum episcopatus per pecuniam a laico acceperit. Maiores nostri synodali iudicio pro symoniaca heresi deputasse leguntur, si quis pecuniam pro crismate vel baptismo vel communione daret vel exigeret. Si igitur haec omnia symoniaca esse non negamus, itidem de emptione aecclesiarum iudicare cur dubitamus? Haec tibi, frater karissime, ad presens, ut potui, satis festinanter collegi. Tu autem, quid tibi de his Omnibus videatur, mihi rescribas. Sed et tu, si quid forte de predicta quaestione cercius inveneris, mecum communicare non graveris. Dominum Metensem episcopum tuum, immo nostrum, ex mea parte humiliter saluta ipsumque, ut de hac tua questione, si ista non sufficiunt, cogitet, invita. Omnipotentis Dei misericordia semper vos incolomes nostrique memores in suo sancto servitio custodiat, domini et patres in Domino amantissimi.

---

Libelli de lite imperatorum et pontificum, Libelli Bernaldi. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000829.zip.
