# Epitome Cononiana 1.1-5

Liber Pontificalis, Epitome Cononiana, 1.1 to 1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/liber-pontificalis/epitome-cononiana/1.1

BEATISSIMO PAPE DAMASO HIERONIMVS. Gloria sanctitatis tuae nostra humilitas depraecatur ut secundum apostolice sedis quam cognouimus gubernare per tuam sanctitatem, ut curui precamur, ut actos gestorum beati Petri apostoli principatum usque ad uestram tempora quae gesta sunt in sede tua nobis per ordinem enarrare digneris ; quatenus nostra humilitas sentire cognoscat, qui meruit de episcoporum supra dicte sedis martyrio coronare uel qui contra canones apostolorum excessisse cognoscatur. Ora pro nobis, beatissime papa. Data kl. Maias. DAMASVS EPISCOPVS HIERONIMO PRESBITERO. Gaudet eclesia tuo fonte iam saciata et amplius sitit, ut curiositas temporum sacerdotalis, quod dignum est cognoscatur et quod indignum est respuatur. Tamen quod gestum potuimus reperire in nostrae sedis studium, ad tuam caritatem gaudentes direximus. Ora pro nobis ad sanctam resurrectionem, frater conpresbiter. Vale in Christo. Data X kalendar. Ianuariarum. Incipit ordo episcoporum Romae. I. BEATVS PETRVS, filius Iohannis, prouinciae Galileae, uico Bethsaida, primum sedit cathedra episcopatus in Anthiochia an. VII deinde in Roma an. XXV mens. II dies III. Fuit temporibus Tyberii Caesaris et Gai et Tyberii Claudi et Neronis, sub quo et passus est. Hic scripsit duas epistolas quae canonicae nominantur, et euangelium Marci, quia Marcus auditor eius fuit et filius de baptismo ; post omnem quattuor euangeliorum fontem ad interrogationem Petri firmata sunt, dum alius Graece, alius Hebraice, alius Latine consonet. Hic fecit ordinationes III, diac. VII, presb. X, episcopos III per mense Decembrio. Qui et sepultus est uia Aurelia, in templum Apollonis, iuxta locum ubi crucifixus est, iuxta palacium Neronianum in Vaticanum, in territurio triumphale, uia Aurelia, III kl. Iul. II. LINVS, natione Italus, patre Hercolano, sedit an. XII mens. III dies XII. Fuit autem temporibus Neronis, a consolatu Saturnini et Scipionis usque ad Capitonem et Rufino consolibus. Martyrio coronatur. Hic ex precepto beati Petri in Vaticano sepultus est VIIII kl. Octob.

---

Liber Pontificalis, Epitome Cononiana. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/epitomecononiana.html.
