Latin
1.10 to 1.13
Liber Pontificalis, Epitome Cononiana 1.10-13
Not analysed yet
VII. ALEXANDER, natione Romanus, ex patre Alexandro, de regione Capud tauri, sedit an. XII mens. VII dies II. Fuit autem temporibus Traiani usque Eliano et Vetere. Hic passionem domini miscuit in praedicatione sacerdotum. Martyrio coronatur. Hic constituit aquam aspersionis cum sal benedici. Hic fecit ordinationes III, presb. VI, diac. II, episcopos V. Sepultus est uia Nomentana, ubi decollatus est, V non. Mai. Cessauit episcopatus dies XXX. VIII. XYSTVS, natione Romanus, ex patre Pastore, de regione Via lata, sedit an. X mens. II die I. Fuit autem temporibus Adriani usque ad Vero et Anniculo. Martyrio coronatur. Hic constituit ut non tangerentur ministeria sacrata nisi a ministris. Et quicumque episcopus deuotus fuerit ad sedem Romanam apostolicam et rediens ad parrochiam suam non susciperetur nisi cum formata salutationis plebis a sede apostolica. Et constituit ut intra accionem sacerdos in populo ymnum decantaret :sanctus, sanctus, sanctus. Hic fecit ordinationes III, presb. XI, diac. III, episcopos III. Sepultusque est iuxta corpus beati Petri VII k. Apr. Cessauit episcopatus mens. II. VIIII. THELESFOR, natione Grecus, ex anachorita, sedit an. XI mens. II dies XXI. Fuit temporibus Antonini et Marci. Hic constituit ut VII ebdomadas ieiunium celebraretur paschae. Martyrio coronatur. Hic fecit ut natalem domini nostri Iesu Christi noctu missae celebrarentur et in ingresso sacrificio missae ymnus diceretur angelicus :gloria in excelsis deo ; tantum noctu natalis domini. Hic fecit ordinationes IIII, presb. XII, diac. VIII, episcopos XIII. Sepultus est iuxta corpus beati Petri IIII non. Ian. Et cessauit episcopatus dies VII. X. YGENVS, natione Grecus, ex philosopho, de Athenis, sedit an. X mens. III dies VII. Fuit temporibus Veri et Marci, a consulatu Magnu et Camerini usque ad Orfito et Camerino. Hic clerum conposuit et distribuit gradus. Et fecit ordinationes III, presb. XV, diac. V, episcopos VI. Sepultusque est iuxta corpus beati Petri III id. Ian. Cessauit episcopatus dies III.