# Epitome Cononiana 1.14-17

Liber Pontificalis, Epitome Cononiana, 1.14 to 1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/liber-pontificalis/epitome-cononiana/1.14

XI. ANICITVS, natione Syrus, ex patre Iohanne, de uico Amisa, sedit an. VIIII mens. III. Fuit autem temporibus Seueri et Marci, a consulatu Gallicani et Veteris usque ad Presentem et Rufino. Hic constituit ut clerus comam non nutriat. Hic fecit ordinationes V, presb. VIII, diac. IIII, episcopos VIIII. Sepultus est iuxta corpus beati Petri XII k. Mai. Cessauit episcopatus dies VII. XII. PIVS, natione Italus, ex patre Rufino, frater Pastoris, de ciuitate Aquileia, sedit an. XV mens. IIII dies XXI. Fuit autem temporibus Antonii Pii, a consulatu Clari et Seueri. Sub huius episcopatum Hermis librum scripsit, in quo mandatum continet, quod et precepit angelus domini, cum uenit ad eum in habitu pastoris, precepit ei ut sanctum paschae die dominica celebretur. Hic constituit a Iudaeo hereticum uenientem suscipi et baptizari. Hic fecit ordinationes V, presb. XVIIII, diac. XXII, episcopos XII. Sepultusque est iuxta corpus beati Petri V id. Iul. Cessauit episcopatus dies XIIII. XIII. SOTER, natione Campanus, ex patre Concordio, de ciuitate Fundis, sedit an. VIII mens. II dies XXI. Fuit temporibus Seueri, a consolatu Rustici et Aquilini usque ad Cetego et Claro. Hic constituit ut nullus monachus pallea sacrata contingeret nec incensum poneret intra ecclesiam. Hic fecit ordinationes III, presb. XVIIII, diac. VIIII, episcopos XI. Qui sepultus est iuxta corpus beati Petri X k. Mai. Cessauit episcopatus dies XI. XIIII. ELEVTHERIVS, natione Grecus, patre Abundio, de opido Nicopoliri, sedit an. XV mens. III dies II. Fuit temporibus Antonii et Commodi usque ad Paterno et Bradua. Hic accepit epistolam a Lucio Britonio re, ut christianus efficeretur per eius mandatum. Et constituit ut nullus cassules repudiaretur a christianis maxime fidelibus, quod deus creauit, que tamen rationes sunt. Hic fecit ordinationes III, presb. XII, diac. VIII, episcopos XV. Sepultusque est iuxta corpus beati Petri VIIII k. Iun. Cessauit episcopatus dies XVI.

---

Liber Pontificalis, Epitome Cononiana. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/epitomecononiana.html.
