Latin
1.18 to 1.20
Liber Pontificalis, Epitome Cononiana 1.18-20
Not analysed yet
XV. VICTOR, natione Afer, patre Felice, sedit an. XV mens. III dies X. Fuit temporibus Cesaris Augusti a Commodi duo et Grauione usque ad Laterone et Rufino. Hic constituit ut pascha die dominico celebraretur, sicut et Eleuter. Hic fecit sequentes clerus. Martyrio coronatur. Et constituit ut necessitate faciente, ubi inuentum fuisset, siue in flumine siue in mari siue in fonte, tantum christiano ne declarata credulitatem quaecumque hominum ex gentile ueniens baptizetur. Et fecit concilio de pascha uel de die primum cum Theophilo episcopo Alexandrae de luna. Hic fecit ordinationes II, presb. IIII, diac. VI, episcopos XII. Qui et sepultus est iuxta corpus beati Petri V kl. Aug. Cessauit episcopatus dies XII. XVI. ZEPHERINVS, natione Romanus, patre Abundio, sedit an. XVIII mens. III dies X. Fuit autem temporibus Antonini et Seueri, a consulatu Antonini et Gallicani usque ad Praesentem et Stricato consulibus. Hic constituit ut in praesentia omnibus clericis et laicis fidelibus siue leuita siue sacerdos ordinaretur. Et fecit constitutum de ecclesia et patenas uitreas ante se sacerdotes in ecclesia et ministros superportantes, dum episcopus missa celebraret, ante se sacerdotes omnes adstantes, sic missae celebrarentur; excepto quod ius episcopi inter tantum clerus sustineret omnibus praesentes, ex ea consecracione de manu episcopi iam coronam consecratam acciperet presbiter tradendam populo. Hic fecit ordinationes IIII, presb. XIIII, diac. VIII, episcopos XIII. Sepultusque est in cimiterio iuxta cimiterio Calisti, uia Appia, VIII k. Sept. Cessauit episcopatus dies V. XVII. CALISTVS, natione Romanus, ex patre Domitio, de regione Vrbe Rabennatium, sedit an. V mens. XI dies X. Fuit autem temporibus Marini et Theodoliobilli, a consolatu Antonini et Alexandri. Martyrio coronatur. Hic constituit ieiunium sabbati ter in anno fieri, frumenti, uini et olei secundum prophetiam quarti, septimi et decimi mensis. Hic fecit basilicam trans Tyberim et cimeterium uia Appia, qui dicitur Caliste. Qui etiam sepultus est in cimiterio Calepodi, uia Aurelia, miliario III, prid. id. Octob. Hic fecit ordinationes V, presb. XVI, diac. IIII, episcopos VIII. Cessauit episcopatus dies XVI.