Latin
1.34 to 1.37
Liber Pontificalis, Epitome Cononiana 1.34-37
Not analysed yet
XXXI. MARCELLVS, natione Romanus, patre Marcello, sedit ann. V mens. VII dies XXI. Fuit temporibus Maxenti, a consolatu Maxentio IIII et Maximo usque in post consolatu. Hic fecit cimiterio uia Salaria et XXV titulos in Roma constituit quasi diocesis propter baptismum et penitentiam et sepulturas martyrum. Hic ordinauit presb. XXV, diac. II, episcopos XXI. Qui etiam sepultus est in cimiterio Priscillae XVII k. Feb. Cessauit episcopatus dies XXI. XXXII. EVSEBIVS, natione Grecus, ex medico, sedit an. VI mens. I dies III. Fuit temporibus Constantini. Tunc inuenta est crux domini. Hic hereticos in Romam inuenit. Hic fecit ordinationes III, presb. XIII, diac. III, episcopos XIIII. Sepultusque est in cimiterio Calisti V non. Octob. Cessauit episcopatus dies VII. XXXIII. MELCIADIS, natione Afer, sedit an. IIII a consolatu Maximini VIIII usque ad Maxentium II, Volusiano et Rufino consolibus. Hic constituit, nulla ratione die dominica aut quinta feria ieiunium quis fidelium ageret, quia hos dies pagani quasi sacrum ieiunium celebrabant. Et Manichei inuenti sunt in urbe. Ab eodem die fecit ut oblationes consecratas per ecclesias ex consecratum episcopi dirigeretur, quod declaratur fermentum. Hic fecit ordin. I, presb. IIII, diac. IIII, episcopos XI. Sepultusque est in cimiterio Calisti IIII id. Feb. Cessauit episcopatus dies XVI. XXXIIII. SILVESTER, natione Romanus, ex patre Rufino, sedit an. XXII mens. X dies XI. Fuit autem temporibus Constantini et Volusiani, ex die k. Feb. usque in die k. Ian. Constantio et Volusiano consolibus. Hic exilio fuit in monte Seracten, persecutione Constantini concussus, et post rediens cum gloria baptizauit Constantinum Aug. Hic fecit constitutum de omni ecclesia. Factumque est concilium cum eius consensu in Nicea Bitinea cum CCCXVIII episcopis et quorum cyrographum cucurrit alii inbeciles CCVIII, qui exposuerunt fidem integram et damnauerunt Arrium, Fotinum et Sabellium. In urbe Roma congregauit episcopos CCLXXVII et damnauit Calistum, Arrium et Fotinum. Constituitque crisma ab episcopo confici et priuilegium episcopis, ut baptizatum consignent propter hereticam suasionem et nullus laicus crimen clerico inferret ; ut diaconis dalmaticas uterentur ; ut sacrificium altaris non in siricum neque in pannum tinctum celebraretur, sed in linum, sicut corpus domini in sindone sepultus est. Hic constituit ut, si quis desideraret in ecclesia militare, ut esset lector an. XXX, exorcista dies XXX, acolitus an. V, subdiaconus an. V, diaconus an. VII, presbiter an. III, probatus ex omni parte, et sic ad episcopatum ascendere, nullum maiorem uel prioris locum inuadere, et nullum clericum uel fidelem contradicentem. Hic ordinationes fecit VI per mense Decembrio, presbiteros XLII, diaconos XXXVI, episcopos LXV. Huius temporibus fecit Constantinus Augustus basilicam Constantinianam et alias, quas et ornauit, ubi posuit dona, cameram ex auro, deditque ibidem tam in uasis sanctoarii quam diuersis speciebus auro libras CCCCLXXXII, argento libras VII DCXXVI, candelabra ex auricalco VII ex argento interclusa, pensantes singuli libras CCC, aromata annis singulis libras CL ; constituitque ibi in luminaribus terretoria prestante per singulos annos solidos ĪD. In fontem uero, ubi baptizatus est Constantinus Aug. a sancto Siluestro, qui est ex metallo purfuritico, posuit ibi in ornamentis aurum libras LXXXII, argentum libras ĪĪĪDCCCXIII, timiamaterium aureum cum gemmis prasinis XLVIII, balsamum ad lumen diebus paschae libras CC ; territoria in luminaribus ad ipsum fontem, prestante annis singulis solidos VII DCXXII. Huius temporibus fecit Augustus Constantinus ex rogatu Siluestri basilicam beato Petro, cuius loculum cum corpus sancti Petri ita recondit :ex undique de aere conclusit ex omni parte pedes V et ornauit superius ex columnis purfuriticis et alias uiterias, quas de Grecia perduxit. Fecit autem et cameram basilice extrema ex auri fulgente et super corpus, supra aere quod clusit, fecit crucem ex auro pensantem libras CL, in mensura locus, ubi scriptum est : Constantinus Augustus et Helena Augusta hanc domum regalem simili fulgore coruscans aula, scriptum ex litteris puris nigellis in cruce ipsa. Fecit candelabra VII ex auricalco argento clusas, quae pensant singula libras CCC. Item in donum, quod obtulit Constantinus Augustus beato Petro per diocissen Orientis, prestantes per annos singulos solidos ĪĪĪDCCLXXXVIIII triante I, balsamum libras CCXV, olei nardi libras DCCC, oleo ciprino libras C, aromata libras DCL, piper medimnus L, cariofolum libras L, croco libras C, linum fugus C, carta decadas mille XXII, papiro racanas M. Eo tempore fecit Constantinus basilica beato Paulo, cuius corpus ita recondit sicut et beati Petri, cui basilicae donum hoc obtulit :omnia uasa aurea uel argentea et aerea et crucem auream super locum ita posuit, sicut in basilica beati Petri. Predia uero prestantibus annos singulos ĪĪĪĪLXX, balsamum libras L, oleo nardo libras CC, aromata libras CLXX, casia libras L, storace libras XXX, stacten libras CL, papiro racanas D, lino sacos CCC. Eo tempore fecit beatus Constantinus Augustus basilicam in palacio Sessoriano, ubi de ligno sanctae crucis ex auro et gemmis conclusit. Ibi et nomen dedicauit Hierusalem. Construxitque et alias quam plures ecclesias sanctorum, id sunt :ecclesiae sanctae Agnis martyris, basilica sancto Laurentio martyri, basilica beatis martyres Marcellino presbitero et Petro exorciste inter duos lauros, ubi et mater ipsius Helena Augusta est sepulta ; in ciuitate Hostia basilica beato Iohanni Baptistae. Fecitque et basilica in ciuitate Albanense ; intra urbe Capua basilica, quam et cognominauit Constantiniana. Fecitque et in urbe Napoli basilica. Omnes has basilicas, quas construxit Constantinus Augustus, ornauit auro argentoque plurimum ditauitque eas possessiones in diuersis prouinciis non paruis. Ordinauitque beatus Siluester episcopus per mens. Decemb. presbiteros XLIIII, diaconos XXVI, episcopos per diuersis temporibus et loca LXV. Sepultusque est uia Salaria, in cimiterio Priscillae, miliario ab urbe Roma III, prid. k. Ian. Et cessauit episcopatus dies VIII.