# Epitome Cononiana 1.38-40

Liber Pontificalis, Epitome Cononiana, 1.38 to 1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/liber-pontificalis/epitome-cononiana/1.38

XXXV. MARCVS, natione Romanus, ex patre Prisco, sedit ann. II, mens. VIII dies XX. Fuit autem temporibus Constantini et Neputiani et Fecundo consolibus, ex die k. Febr. usque III k. Octub. Hic constituit ut episcopus Ostensis, qui consacrat episcopum, pallium uteretur et ab eodem episcopo urbis Romae consecraretur. Hic fecit ordinationes II, presb. XXVI, diac. VI, episcopos XVII. Sepultusque est in cimiterio Balbine prid. non. Octub. Cessauit episcopatus dies XX. XXXVI. IVLIVS, natione Romanus, ex patre Rustico, sedit an. XV mens. II dies VII. Fuit autem temporibus Constantini et Feliciani et Maximini. Hic constituit ut nullus clericus causam in publicum ageret. Hic fecit ordinationes III, presb. XVIII, diac. IIII, episcopos VIIII. Sepultusque est in cimiterio Calipodi. Cessauit episcopatus dies XXV. XXXVII. LIBERIVS, natione Romanus, ex patre Agusto, sedit an. VI mens. III dies VIII. Fuit autem temporibus Constantii. Hic exilio deputatur a Constantio, eo quod noluisset haeresi Arrianae consentire, fecitque ibi annos III. Tunc cum consilio sacerdotum ordinauit in loco suo Felicem presbiterum episcopum. Tunc supradictus Felix in concilio suo una cum XLVIII episcopis damnauerunt duos presbiteros Vrsacium et Valentem, eo quod consentirent Constantio in heresi. Post paucos dies zelo ducti Vrsacius et Valens rogauerunt Constantio Augusto, ut reuocaret Liberio de exilio et unam tantum communionem participaret, excepto rebaptizare. Qui Liberius consensit. Et reuocato eo de exilio habitauit in cimiterio sanctae Agnis apud germanam Constanti Aug., ut quasi per eius rogatu rediret in ciuitatem ; sed ipsa pro eo rogare noluit, quia fidelis erat in Christo. Tunc Constantius cum Vrsatio et Valente et alios, qui ex fece Arriana erant, reuocauerunt Liberium Romam ; factoque concilio cum hereticis eiecerunt Felicem de episcopato. Habitauit in prediolo suo, ubi et requieuit in pace IIII k. Aug. Ingressus Liberius urbem IIII non. Aug. consentit Constantio heretico ; non tamen rebaptizatus Liberius. Tunc persecutio magna fuit in Roma, ita ut catholice clerici in ecclesias uel balnea non haberent introitum. Omnes itaque anni Felicis in huius ordine dinumerantur. Fecitque ordinationes II, presb. XVIII, diac. V, episcopos VIII. Qui etiam sepultus est in cimiterio Priscille V id. Sep. Cessauit episcopatus dies VI.

---

Liber Pontificalis, Epitome Cononiana. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/epitomecononiana.html.
