# Epitome Cononiana 1.53-56

Liber Pontificalis, Epitome Cononiana, 1.53 to 1.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/liber-pontificalis/epitome-cononiana/1.53

L. FELIX, natione Romanus, ex patre Felice presbitero, sedit an. VIII mens. XI dies XVII. Hic fecit ordinationes II, presb. XXVIII, diac. V, episcopos XXXI. Sepultusque est apud beatum Paulum. Cessauit episcopatus dies V. LI. GELASIVS, natione Afer, ex patre Valerio, sedit an. IIII mens. VIII. Fuit autem temporibus regis Theoderici et Zenonis Aug. Hic fecit libros V aduersus Nistorium et Euticen ; fecit et hymnos in modo beati Ambrosii ; fecit et duos libros aduersus Arrium, fecit et sacramentorum prefationes cauto sermone et epistolas fidei delimato sermone. Hic fecit ordinationes II, presb. XXXII, diac. II, episcopos LXVII. Qui etiam sepultus est apud beatum Petrum XI k. Decemb. Cessauit episcopatus dies VII. LII. ANASTASIVS, natione Romanus, ex patre Petro, sedit an. I mens. XI dies XXIIII. Hic fecit confessione beati Laurenti. Huic clerus et presbiteri multi se eregerunt a communione, eo quod communicasset sine consilio eorum diacono Thesalonicensi nomen Futino. Hic fecit ordinationem I, presb. XI, episcopos VIII. Sepultusque est ad beatum Petrum XIII k. Decemb. Cessauit episcopatus dies VI. LIII. SYMMACHVS, natione Sardus, ex patre Fortunatu, sedit an. XV mens. VI dies XXVII. Hic fuit temporibus Theoderici heretici et Anastasii Aug. Hic amauit clero et pauperes ; et cum eo ordinatur Laurentius sub intentione episcopatus. Et facta intentione, hoc constituerunt ut ambo Rauennam pergerent ad iudicium regis Theoderici. Qui cum peruenissent, hoc iudicium equitatis inuenit, ut qui prior ordinatus fuisset uel ubi pars maxima consentiretur, ipse sederet in sede apostolica ; quo tamen aequitas in Symmachum inuenit. Tunc beatus Symmachus papa constituit Laurentium episcopum in Nucheria ciuitate, intuitu misericordiae. Post annos uero IIII, zelo ducti aliqui ex clero et aliqui ex senatu incriminant Symmachum ; miserunt ad regem Theoderico hereticum, accusantes beatum Symmachum ; et occulte reuocant Laurentium Romam ; et fecerunt scismam et separauerunt se pars aliqua a communione Symmachi, petentes a rege heretico uisitatorem Petrum Altinatim. Tunc beatus Symmachus congregauit episcopos CXV, et facto synodo purgatur a crimine falso et damnatur Petrus Altinas et Laurentius Nucerinus ; Symmachus uero cum magno honore sedit in sede sua. Tunc Festus patricius cepit intra urbe cedes facere in clero, qui communicabant beato Symmacho, et deponens mulieres sanctimoniales de habitaculis suis, denudans sexum femineum, cedens fustibus, ibique multos sacerdotes occidit. Fuit autem beatus Symmachus a consolatu Paulini usque ad consolatum Senatoris, a X k. Decemb. usque XIII k. Aug. Hic fecit basilicam sancti Andreae apostoli ad sanctum Petrum et ornauit tam eam quam alias quamplures ex auro argentoque plurimo. Hic fuit constructor ecclesiarum ; ampliauit clero et donum presbiterii triplicauit et pauperibus uestes et alimoniam triplicauit et multa alia bona quae enarrare longum est. Fecit ordinationes IIII, presb. XCVIII, diac. XVI, episcopos CXVIII. Qui etiam sepultus est apud beatum Petrum IIII k. Aug. Cessauit episcopatus dies VI.

---

Liber Pontificalis, Epitome Cononiana. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/epitomecononiana.html.
