# Epitome Cononiana 1.57-58

Liber Pontificalis, Epitome Cononiana, 1.57 to 1.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/liber-pontificalis/epitome-cononiana/1.57

LIIII. HORMISDA, natione Campanus, ex patre Iusto, de ciuitate Frisinone, sedit an. VIIII dies XVII. Hic habuit certamina per epistolis suis contra Anastasium imperatorem hereticum. Inter alia multa quae Anastasius ei direxit, haec scripsit, dicens : Nos iubere uolumus, non nos iuberi. Percussus diuino ictu fulmini interiit. Sumpsit itaque imperium Iustinus ortodoxus et misit ad sedem apostolicam. Fecit autem papa Ormisda in ecclesia Romana per multas basilicas diuersa ornamenta ex auro et argento. Fecit ordinationes presbiteros episcopos per diuersa loca. Qui etiam sepultus est apud beatum Petrum VIII id. Aug. consulatu Maximi iun. Et cessauit episcopatus dies VI. LV. IOHANNES, natione Tuscus, ex patre Constantio, sedit an. II mens. VII dies XV, a consulatu Maximi usque ad consulatum Olibri iun. Hunc Theodericus rex rogans misit in legationem ad Iustinum imperatorem, quia Iustinus summo amore religionis christianae uoluit hereticos perdere, et exinde iratus rex Theodericus christianis uoluit Italia perdere. Tunc Iohannes papa cum fletu, et uiri religiosi ex consolibus, hoc accipientes in mandatum legationis, ut redderentur ecclesias suas haereticis in partes Greciarum : quod si ita non fuerit factum, omnem Italiam ad gladium perderet rex Theodericus. Qui dum introissent omnes suprascripti cum Iohanne papa Constantinopolim, occurrerunt eis a miliario XII in honore apostolorum, desiderantes post beatum Siluestrum papam temporibus Constantini meruissent partibus Greciae uicarium sancti Petri suscipere. Et Iustinus Aug. adorauit beatum Iohannem, de cuius manibus coronatus est. Tunc Theodorum uirum inlustrem, cum aliis nobilis qui cum beato Iohanne papa uenerant, concessit petitiones : propter sanguinem Romanorum reddidit hereticis ecclesias suas. Dum uero Iohannem episcopum una cum uiris inlustris positum in Constantinopolim, rex Theodericus tenuit duos senatores, Bothium et Symmacum patricium, gladio interfecit et abscondi praecepit. Veniens uero Iohannes papa cum supra dictis uiris inlustris, suscepti sunt a Theoderico in dolo : uoluit eos gladio ponire, sed metuens Iustini Aug. tamen in custodia omnes cremauit, ita ut beatus Iohannes in custodia maceratus moreretur in Rauenna XV k. Iun. Tunc post XCVIII dies Theodericus rex fulmine percussus interiit. Adtullit autem beatus Iohannes de Grecia auro gemmis argentoque exornauit basilicas multas. Fecit ordinationes episcoporum per diuersa loca. Et cessauit episcopatus dies LVIII.

---

Liber Pontificalis, Epitome Cononiana. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/epitomecononiana.html.
