# Epitome Feliciana 1.100-101

Liber Pontificalis, Epitome Feliciana, Lines 1.100-1.101. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/liber-pontificalis/epitome-feliciana/1.100

XXXIII. MELCIADIS, natione Afer, sedit ann. III mens. VI dies VIII, ex die non. Iul. a consolatu Maximini VIIII usque ad Maxentio II, qui fuit mense Septembri Volusiano et Rufino consolibus. Hic constituit, nulla ratione die dominica aut quinta feria ieiunium quis de fidelibus ageret, quia eos dies pagani quasi sacrum ieiunium celebrabant. Et Manichei inuenti sunt in urbem. Ab eodem die fecit ut oblationes consecratas per ecclesias et consacratum episcopus dirigeretur, quod declaratur fermentum. Hic fecit ordinatione I per mens. Decemb., presb. IIII, diac. III, episcopos per loca XI. Et cessauit episcopatus dies XVI.
XXXIIII. SILVESTER, natione Romanus, ex patre Rufino, sedit ann. XXIII mens. X dies XI, temporibus Constantini et Volusiani, ex die kl. Feb. usque in diem kl. Ian. Constantio et Volusiano consolibus. Hic exilio fuit in montem Seracten, persecutione Constantini concussus, et postmodum rediens cum gloria baptizauit Constantino Agusto, quem curauit dominus per baptismo a lepra. Hic fecit constitutum de omni ecclesia. Huius temporibus factum concilium cum eius consensu in Nicea Bitinia ; et congregati sunt sacerdotes CCCXVIII episcopi catholici et quorum cyrografus cucurrit alii inbeciles CCVIII, qui exposuerunt fidem integram sanctam catholicam immaculatam et damnauerunt Arrium, Fotinum et Sabellium uel sequaces eorum. Et in urbe Roma congregauit episcopus CCLXXVII et damnauit Calisto et Arrio et Fotinum. Et constituit ut presbiter Arrianum non susciperet nisi episcopus loci designati, et crisma ab episcopo confici et priuilegium episcopis, ut baptizatum consignent propter hereticam suasionem. Hic constituit ut nullus laicus crimen clerico inferret. Hic constituit ut diacones dalmaticas uterentur et pallia linostima leua eorum tegerentur. Hic constituit ut nullus clericus propter causam quamlibet in curia introiret nec ante iudicem cinctum causa dicerit, nisi in ecclesia. Hic constituit ut sacrificium altaris non in sirico neque in pannum tinctum celebraretur nisi tantum in lineum, sicut corpus domini nostri Iesu Christi in sindonem lineam sepultus est : sic missas celebrarentur. Hic constituit ut, si quis desiderarit in ecclesia militare aut proficere, ut esset lector annos XXX, exorcista dies XXX, acolitus ann. V, subdiaconus ann. V, custus martyrum ann. V, diaconus ann. VII, presbiter III, probatus ex omni parte et etiam foris qui sunt testimonium habere bonum ; et sic ad ordinem episcopatus ascendere, nullum maiorem uel prioris locum inuadere, nisi ordinem temporum cum pudore cognoscere, omnium clericorum uotiua gratia, nullum omnino clerico uel fidele in contra dicentem. Hic fecit ordinationes VII per mens. Decemb., presb. XLIIII, diaconos XXXVI, episcopos per loca LXV. Eodem tempore fecit Constantinus Aug. basilica in palatio Sossoriano, ubi etiam de ligno sanctae crucis domini nostri Iesu Christi auro et gemnis conclusit. Eodem tempore fecit basilicam sanctae Agne martyris ex rogato Constantiae filiae suae. Eodem tempore fecit basilica sancti Laurenti. Eodem tempore fecit basilicam sancti martyres Marcellino presbitero et Petro exorciste. Sepultus est beatus Siluester uia Salaria, in cimityrio Priscille, miliario III ab urbe Roma, prid. kl. Ian. Cessauit episcopatus dies VIIII.

---

Liber Pontificalis, Epitome Feliciana. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/epitomefeliciana.html.
