# Epitome Feliciana 1.116-117

Liber Pontificalis, Epitome Feliciana, Lines 1.116-1.117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/liber-pontificalis/epitome-feliciana/1.116

XLVIIII. SIMPLICIVS, natione Tyburtinus, ex patre Castino, sedit ann. XV mens. I dies VII. Hic constituit ad sanctum Petrum et ad sanctum Paulum et ad sanctum Laurentium ebdomadas, ut presbiteri manerent propter baptismum et penitentiam petentibus : de regione prima ad sanctum Paulum, de regione III ad sanctum Laurentium, de regione VII ad sanctum Petrum. Huius episcopatum uenit relatio de Gretia ab Acatio, qui fuit episcopus Constantinopolitanus, et adfirmabat Petro Alexandrino Euthiciano heretico ; facta petitione ab Acatio uenit. Tunc fuit ecclesia exequens. Tunc Symplicius presul damnauit Petro Alexandrino, de quo Acatius innumerabilia crimina adfirmabat. Eodem tempore rescripsit Timotheus catholicus et Acatius dicentes, quia uero in mortem presbiteri catholici Petrum esse mixtum. Tunc papa Symplicius dissimulans numquam scripsit Acatio, sed damnauit Petro. Hic fecit ordinationes per mens. Decemb. III, presb. LVIII, diac. XI, episcopos per loca LXXXII. Sepultus est ad beato Petro VI non. Mart. Et cessauit episcopatus dies V.
L. FELIX, natione Romanus, ex patre Felice presbitero, sedit ann. VIII mens. XI dies XV. Huius episcopatum iterum uenit relatio a patres Greciarum, Petrum Alexandrino reuocatum ad communionem ab Acatio. Tunc uenerabilis papa Felix mittens defensore ex constituto synodi sedis suae, et damnauit Acatio cum Petro. Post annos III iterum uenit relatio ab imperatore Zenonem, ut paenitens rediret Acatius. Tunc papa Felix fecit concilium, ex consensum misit duos episcopos Mesenum et Vitalem ut, si inuenirent conplicem Petri Acatium, iterum damnarent ; si non, offerrent libellum paenitentiae. Qui dum introissent in ciuitatem Constantinopolim, corrupti pecuniae datum supra dicti episcopi non fecerunt secundum preceptum sedis apostolicae. Venientes uero Romam ad sedem apostolicam, fecit papa Felix concilium ; et examinatione facta in concilio inuenit eos reos et eiecit Mesenum et Vitalem episcopos a communionem. Tunc Mesenus episcopus non se tacuit corruptum per pecunia ; cui concilius concessum tempus paenitentiae. Hoc uero facto temporibus Odouagri regis. Hic fecit ordinationes II per mens. Decemb., presb. XXVIII, diac. V, episcopos per loca XXXI. Sepultus est apud beato Paulo. Cessauit episcopatus dies V.

---

Liber Pontificalis, Epitome Feliciana. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/epitomefeliciana.html.
