Latin
1.121
Liber Pontificalis, Epitome Feliciana 1.121
Not analysed yet
LIIII. HORMISDA, natione Campanus, ex patre Iusto, de ciuitate Frisione, sedit ann. VIIII dies XVI. Huius episcopatum auctoritate, ex constituto synodo, misit in Grecia secundum humanitatem sedis apostolicae et reconciliauit Grecos, qui obligati erant sub anathemate propter Petro Alexandrino et Acatio Constantinopolitano. Hic papa perrexit ad regem Theodericum Rauennam et ex consilio regis direxit Ennodio episcopo Ticinense et Fortunato episcopo Cathenense et Euantium presbiterum urbis et Vitalem diaconum urbis :euntes ad Anastasio Aug. ,ut sub libelli satisfactione reuocarentur, nihil egerunt. Item secundo misit Hormisda Ennodium et Peregrinum episcopos et Pollione subdiacono urbis et portauerunt epistolas fidei et contestationes secretas numero XVIIII et libellum, per quem redirent ; quod si noluissent epistulae suscipere contestationes, per ciuitates spargerent. In quo noluit consentire Anastasius Aug. ,eo quod erat in herese Euthici consentiens. Volens itaque eos per remunerationem corrumpere :illi autem contempto principe nullatenus consenserunt accipere pecunias. Furore accensus imperator eiecit eos per locum periculosum et inposuit eos in naue sub periculo mortis cum magistrianum et prefectianum Heliodorum et Demetrium ; et hoc dedit in mandatis imperator ut nullam ciuitatem ingrederentur. Illi uero secretius supra scriptas epistolas fidei XVIIII per manus monachorum catholicorum posuerunt epistolas per omnes ciuitates. Quae tamen epistolae susceptae ab episcopis ciuitatum consentientes Anastasio Aug. heretico, timore omnes eas Constantinopolim direxerunt in manus Anastasi. Furia ductus Anastasius papae Hormisdae inter alia sacra haec scripsit, dicens : Nos iubere uolumus, non nobis iuberi. Percussus diuino ictu Anastasius interiit. Sumpsit itaque imperio Iustinus orthodoxus ; et mittens ad sedem apostolicam ad papam Hormisda Gratum et inlustrem nomine, et hoc sperauit ut ligati dirigerentur ad sedem apostolicam, tamen cum consilio regis Theodorici. Et direxit Germanum episcopum Capuano et Iohanne episcopo et Blando presbitero et Felicem diaconum sedis apostolicae et Dioscorum diaconum sedis suscepit, quos munitus ex omni parte fidei una cum libello, quomodo redirent Greci ad communione sedis apostolice. Qui uenientes iuxta Constantinopole, occurrit illis multitudo monachorum et inlustrium uirorum, in quibus Iustinus imperator et Vitalianus magister militum, simul a Castello Rotundo quod dicitur usque in ciuitate Constantinopolim cum gloria et laudes ingressi sunt, una cum Grato inlustri. Ingressi itaque in ciuitate suscepti sunt a Iustino Aug. orthodoxo cum gloria. Omnis itaque clerus Constantinopolitanus una cum Iohanne episcopo, sentientes eo quod gratae suscepti sint, incluserunt se intra ecclesiam maiore quae uocatur sancta Sofia, et consilio facto mandauerunt imperatori, dicentes : Nisi nobis reddita fuerit ratio, quare damnatus est episcopus ciuitatis nostrae Acatius, nullatenus sentimus sede apostolicae. Et facto concilio simul cum Iustino Aug. in conspectu omnium inlustrium, tunc legati sedis apostolicae elegerunt ex suis Dioscorum diaconum ad reddendam rationem. Qui ita exposuit eis culpas Acatii, ut etiam omnes simul cum Iustino Aug. adclamarent dicentes : Et hic et in aeternum damnetur Acatius. Eodem tempore iussit Iustinus Aug. accepta ueritate, ut sine aliqua dilatione facerent libello omnes episcopi qui in regno Iustini erant et redeant ad communionem sedis apostolicae, quod etiam factum est. Et concordauerunt ab Oriente usque ad Occidente et cucurrit pax ecclesiae. Qui textus libelli hodie arciuo ecclesiae reconditus tenetur. Hic inuenit Manicheos, quos etiam discussit sub examina plagarum ; quorum codices incendio consumpsit ante foris basilicae Constantiniani. Huius temporibus episcopatus Africae reordinatur post annos LXXIIII, quod ab hereticis fuerant exterminati a tempore persequutionis. Eodem tempore uenit corona aurea cum gemmis preciosissimis donum a rege Francorum. Hic fecit ordinationes presbiteros episcopos per loca. Sepultus est apud beatum Petrum VII id. Aug. Cessauit episcopatus dies VI.