# Epitome Feliciana 1.80-82

Liber Pontificalis, Epitome Feliciana, Lines 1.80-1.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/liber-pontificalis/epitome-feliciana/1.80

XIII. SOTER, natione Campanus, ex patre Concordio, de ciuitate Fundis, sedit ann. VIIII mens. VI dies XXI. Fuit temporibus Seueri, a consolatu Rustici et Aquilini usque ad Cetego et Claro. Hic constituit ut nullus monachus palla sacrata contingerit nec incenso ponere intra sancta ecclesia. Hic fecit ordinationes III per mens. Decemb., presb. XVII, diac. VIIII, episcopos per diuersa loca XI. Qui sepultus est iuxta corpus beati Petri X kl. Mai. Cessauit episcopatus dies XI.
XIIII. ELEVTER, natione Grecus, ex patre Abundo, de oppido Nicopoli, sedit ann. XV mens. III dies II. Fuit temporibus Antonini et Commodi usque ad Paterno et Bradua. Hic accepit epistula a Lucio Brittanio rege ut christianus efficeretur per eius mandatum. Et hoc contenuit, ut nullus repudiaretur a christianis maxime fidelibus que deus creauit, qui tamen rationales sunt. Hic fecit ordinationes III per mens. Decemb., presb. XII, diac. VIII, episcopos per diuersa loca XV. Qui sepultus est iuxta corpus beati Petri VIII kl. Iun. Cessauit episcopatus dies XVI.
XV. VICTOR, natione Afer, ex patre Felice, sedit ann. X mens. II dies X. Fuit temporibus Caesaris consolatu Commodi secundo et Glabrione usque ad Laterano et Rufino. Hic constituit ut pascha die dominico celebraretur, sicut Pius. Hic fecit sequentes cleros. Martyrio coronatur. Constituit ut, necessitate faciente, ubi inuentus fuisset, siue in flumine siue in mari siue in fontem aut in stagnum, tantum christiano confessione declarata credulitates efficerit integer christianus quicumque hominum ex gentile ueniens ut baptizaretur. Et fecit concilium et interrogatio facta est de pascha uel de die prima cum Theophilo episcopo Alexandriae de luna. Hic fecit ordinationes II, presb. IIII, diac. VI, episcopos per loca XII. Qui sepultus est iuxta corpus beati Petri V kl. Aug. Et cessauit episcopatus dies XI.

---

Liber Pontificalis, Epitome Feliciana. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/epitomefeliciana.html.
