Latin
1 to 3
Liberatus Carthaginensis, Praefatio 1-3
Unproofread scanNot analysed yet
I. Liberatus Ecclesiæ Carthaginensis diaconus, unus de Africanis trium Capitulorum defensoribus, libellum scripsit de Hæresi Nestoriana et Eutychiana, quo docet quibus parenlibus utraque nata sit, quosquo habuerit postmodum, adusque synodum v, sive propagatores, sive praecipuos defensores. ii. Quo fine scripserit, aperte sub finem prodit. Postquam enim opere toto Nestorianorum Eutychianorumque pugnas artesque pugnandi longo usu eruditas exposuit, tandemque Justiniani imperatoris et Theodoræ uxoris occultas machinationes explicuit, versuta quadam calliditate conatus est lectoris incauti animum in hanc opinionem sensim sine sensu adducere, qua synodum v non legitimum putet Ecclesiae judicium, sed politicam episcoporum imperatori adulantium coitionem. III. Ut erat propensior erga Nestorium, aut certe erga Theodoretum Nestorii amicum, ita minus æquo fuit animo adversus Cyrillum Theodosiumque imperatorem. Quæ causa Impulit hominem affectui indulgentem, ut Cyrillum invidentiæ, Theodosium perversi regiminis reum faceret, quasi uterque tumultuum vel, ut ipse loquitur, scandalorum occasio fuerit, aut etiam, auctor.