Latin
Præfatio Ad Liberati Diaconi Breviarium
Liberatus Carthaginensis, Praefatio 10
Unproofread scanNot analysed yet
X. Accusat Liberatum Baronius, quod imprudentius aliquando crediderit historicis Nestorio faventibus, atque adeo minus æquis erga catholicos. Inquirunt quidam, curiosius forte quam utilius, qui fuerint ejusmodi historici, nec inquirendos putant extra recensitos octo: de quibus enim aliis suspicari liceret? nihil proclivius quam de Zacharia rhetore opinari, propterea quod ab Evagrio dicitur affectu impulsus ad scribendum, cum alia plura, tum istud maxime, ad Chalcedonense conciliurn ipsum cti am Nestorium evocatum esse. Coniici quoque posset, Zachariam istum non differre a Nestoriano historico de quo incutio fit in Chronico Alexandrino. Verum Zachariam Eutychianistarum partes secutum demonstrat Evagrius lib. III, cap. 7, simulque ostendit. affectionem, qua impulsus historiam conscripsit, non spectasse ad Nestorium. sed ad Entychen, dictumque ab ipso Nestorium vocatum ad concilium, utique ut rcum de quo judicarctur, non ut episcopum qui consideret.