Latin
Præfatio Ad Liberati Diaconi Breviarium
Liberatus Carthaginensis, Praefatio 13
Unproofread scanNot analysed yet
XIII. Sunt qui Breviarium hujusmodi maximi fa. dant, sunt qui minoris: illi brevitatem libri laudant et argumenti amplitudinem, quæ duæ illecebræ animorum ad legendum; isti minorem, quam par csset, in pervidendis tantæ utriusque causæ instrumentis, et nimiam in fide hominibus non sincerissimis danda facilitatem causantur; imo et nimium accusant suarum parlium studium, fuit enim schismate implicatus propter tria Capitula obstinatius defensa.