# Praefatio 21

Liberatus Carthaginensis, Praefatio, Præfatio Ad Liberati Diaconi Breviarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/liberatus-carthaginensis/praefatio/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/liberatus-carthaginensis/praefatio/21

Lst et aliud evidens Nicephori peccatum in Romanorum pontificum catalogo: Joannes Mercurius apostolicam sedem ascendit ann., mense Januario, Pelagius I ann., aut, quemadmodum aliis videtur,: quare inter utriusque ingressum lapsi sunt annitres ct viginti, aut quatuor et viginti. Nicephori tamen in catalogo ex editione Contii ponuntur anni tantum undecim, siquidem tribuuntur anni tres Joanni, unus Agapeto, Silverio duo, Vigilio quinque, quo enormius nihil dici potest; hoc enim pacto tota synodi v historia, qua parte Vigilium respicit, labefieret. At si consulimns eumdem catalogum in editione Regia, jam non deficiet summa annis tredecim, sed abundabit tribus aut qualuor; Silverio enim, quod plane stupendum est, tribuuntur anni octodecim, sicque Silverius ab anno, quo successit Agapeto, pervenisset ad annum usque, id est, ultra synodi v tempora, quo quid incredibilius? Quod si dicatur, quod revera debet, geminum vitium irrepsisse in Graecum textum, tributos esae annos Sylverio qui Vigilio debent, scribendumque Σιλήριος ἔτος ἕν, non ἔτη ε, omnia quidem utcunque congruent. At quis fidem habeat libris quos emendare prius oporteat quam utiliter laudare? Prætermitto alia longe plura ejusdem catalogi flagitia.

---

Liberatus Carthaginensis, Praefatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1168/tmp1168/tmp1168.tmp1168.opp-lat1.xml.
