Latin
Præfatio Ad Liberati Diaconi Breviarium
Liberatus Carthaginensis, Praefatio 24
Unproofread scanNot analysed yet
XXIV. Certum est, auctore Theodoreto, lib. v Historiae, sub finem, Theodotum Antiochenum obiisse ann. . Certum pariter ex Evagrio Euphrasium ruina urbis obrutum interiisse ann. ,die 29 Maii, quæ erat feria sexta. Fluxerunt igitur inter utriusque obitum anni omnino nonaginta novem. Nicephorus numerat sex et centum, cum mensibus septem. Hoc primum flagitium, istud alterum. Constat, ut dictum est, auctoritate Theodoreti indubitata hac in parte, Theodotum decessisse Joanni ann. ; constat pariter ex actis concilii tum Ephesini latrocinalis, tum Chalcedonensis oecumenici depositum fuisse Domnum ann. ,mense Augusto: fluxerunt igitur ab ingressu Joannis, qui Thcodoto successit, ad ingres. sum Maximi, qui suffectus Domno, anni duo ct viginti, numcrat Nicephorus sex et viginti, nam Joanni tribuit annos octodecim, Domno octo: ea ratione, quod flagitium prioribus enormius, dicendus esset Joannes sedem Antiochenam lenuisse adusque annum, Domnus ad annum, quo nihil adversanlius vero: nam Maximus Domno suffectus interfuit Chalcedonensi concilio anno, ut ex aclis constat. Domnus Ephesi depositus est in latrocinali synodo ann. ,mense Augusto, quod gesta docent.