Latin
29 to 30
Liberatus Carthaginensis, Praefatio 29-30
Unproofread scanNot analysed yet
XXVIII. Dc praesulibus Hierosolymitanis, eumdem errat errorem cum Nicephoro: nam Joanni assignat annos sexdecim, Praylio viginti, Juvenali octo et triginta. Qui tres enormissimi ἀντιχρονισμοί. Eumdem pariter errat de Antiochenis præsulibus, atque etiam de Alexandrinis, imo et de Constantinopolitanis, ut videatur Nicephori catalogus ex laterculis Theophanis exscriptus. XXIX. Cum autem de Theophane res ita se habeat, liquido patet quam prudenter dictus sit ab erudito interprete Goarto historicus probabilior, quam tolerabilior chronographus; nihil euim chronologicis ipsius laterculis, aut incuriosius, aut corruptius.