Latin
Lines 137-154
Licentius, Carmen ad Augustinum 137-154
Not analysed yet
Sed nos praeterea, quod ab una exsurgimus urbe,
Quod domus una tulit, quod sanguine tangimur uno
Saeclorum, christiana(==CHRISTJANA) fides conexuit; et quod
Nos iter immensum disterminat et plaga ponti
Interfusa coercet: amor contemnit utrumque,
Gaudia qui spernens oculorum semper amico
Absenti fruitur, quoniam de corde profundo
Pendet et internae rimatur pabula fibrae.
Interea uenient quaecumque futura bonorum
Scripta salutiferi sermonis (et illa priorum
Aequiparanda fauis, reputans quae pectore in alto
Conceptum in lucem uomuisti nectareum mel),
Praesentem ipsa mihi te reddent, si mihi morem
Gesseris et libros, quibus intellecta recumbit
Musica, tradideris; nam ferueo totus in illos.
Annue, sic nobis uerum ratione patescat,
Sic plus Eridano fluat, et contagia mundi
Nequaquam uolitent nostri circum arua coloni.