Latin
Book 1
Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita 1.50
Not analysed yet
Iam magna Tarquini auctoritas inter Latinorum proceres erat, cum in diem certam ut ad lucum Ferentinae conveniant indicit: esse, quae agere de rebus communibus velit. Conveniunt frequentes prima luce: ipse Tarquinius diem quidem servavit, sed paulo ante quam sol occideret venit. Multa ibi toto die in concilio variis iactata sermonibus erant. Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tarquinium erat invectus: haud mirum esse Superbo inditum Romae cognomeniam enim ita clam quidem mussitantes, volgo tamen eum appellabantan quicquam superbius esse quam ludificari sic omne nomen Latinum? Principibus longe ab domo excitis, ipsum, qui concilium indixerit, non adesse. Temptari profecto patientiam ut, si iugum acceperint, obnoxios premat. Cui enim non apparere, adfectare eum imperium in Latinos? Quod si sui bene crediderint cives, aut si creditum illud et non raptum parricidio sit, credere et Latinos quamquam ne sic quidem alienigenae debere: sin suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur exsulatum eant bona amittant, quid spei melioris Latinis portendi? Si se audiant, domum suam quemque inde abituros neque magis observaturos diem concilii quam ipse qui indixerit observet. Haec atque alia eodem pertinentia seditiosus facinorosusque homo hisque artibus opes domi nactus cum maxime dissereret, intervenit Tarquinius. Is finis orationi fuit; aversi omnes ad Tarquinium salutandum. Qui silentio facto monitus a proximis ut purgaret se quod id temporis venisset, disceptatorem ait se sumptum inter patrem et filium cura reconciliandi eos in gratiam moratum esse, et quia ea res exemisset illum diem, postero die acturum quae constituisset. Ne id quidem ab Turno tulisse tacitum ferunt; dixisse enim nullam breviorem esse cognitionem quam inter patrem et filium paucisque transigi verbis posse: ni pareat patri, habitrum infortunium esse.