Latin
Book 21
Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita 21.54
Not analysed yet
Erat in medio rivus praealtis utrimque clausus ripis et circa obsitus palustribus herbis et quibus inculta ferme vestiuntur, virgultis vepribusque. Quem ubi equites quoque tegendo satis latebrosum locum circumvectus ipse oculis perlustravit, "hic erit locus" Magoni fratri ait "quem teneas. Delige centenos viros ex omni pedite atque equite cum quibus ad me vigilia prima venias; nunc corpora curare tempus est." Ita praetorium missum. Mox cum delectis Mago aderat. "Robora virorum cerno" inquit Hannibal; "sed uti numero etiam, non animis modo valeatis, singulis vobis novenos ex turmis manipulisque vestri similes eligite. Mago locum monstrabit quem insideatis; hostem caecum ad has belli artes habetis." Ita [cum] mille equitibus Magone, mille peditibus dimisso Hannibal prima luce Numidas equites transgressos Trebiam flumen obequitare iubet hostium portis iaculandoque in stationes elicere ad pugnam hostem, iniecto deinde certamine cedendo sensim citra flumen pertrahere. Haec mandata Numidis: ceteris ducibus peditum equitumque praeceptum ut prandere omnes iuberent, armatos deinde instratisque equis signum exspectare. Sempronius ad tumultum Numidarum primum omnem equitatum, ferox ea parte virium, deinde sex milia peditum, postremo omnes copias ad destinatum iam ante consilio avidus certaminis eduxit. Erat forte brumae tempus et nivalis dies in locis Alpibus Appenninoque interiectis, propinquitate etiam fluminum ac paludum praegelidis. Ad hoc raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris inerat, et quidquid aurae fluminis appropinquabant, adflabat acrior frigoris vis. Ut vero refugientes Numidas insequentes aquam ingressi suntet erat pectoribus tenus aucta nocturno imbritum utique egressis rigere omnibus corpora ut vix armorum tenendorum potentia esset, et simul lassitudine et procedente iam die fame etiam deficere.