# Ab Urbe Condita 23.16

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, Book 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/23.16

Hac comitate Marcelli ferocis iuvenis animus adeo est mollitus ut nemo inde sociorum rem Romanam fortius ac fidelius iuverit. Cum Hannibal ad portas essetNolam enim rursus a Nuceria movit castraplebesque Nolana de integro ad defectionem spectaret, Marcellus sub adventum hostium intra muros se recepit, non castris metuens sed ne prodendae urbis occasionem nimis multis in eam imminentibus daret. Instrui deinde utrimque acies coeptae, Romanorum pro moenibus Nolae, Poenorum ante castra sua. Proelia hinc parua inter urbem castraque et vario euentu fiebant, quia duces nec prohibere paucos temere provocantes nec dare signum universae pugnae volebant. In hac cotidiana duorum exercituum statione principes Nolanorum nuntiant Marcello nocturna conloquia inter plebem ac Poenos fieri statutumque esse ut, cum Romana acies egressa portis foret, impedimenta eorum ac sarcinas diriperent, clauderent deinde portas murosque occuparent, ut potentes rerum suarum atque urbis Poenum inde pro Romano acciperent. Haec ubi nuntiata Marcello sunt, conlaudatis senatoribus Nolanis, priusquam aliqui motus in urbe oreretur, fortunam pugnae experiri statuit. Ad tres portas in hostes versas tripertito exercitum instruxit; impedimenta subsequi iussit, calones lixasque et invalidos milites uallum ferre. Media porta robora legionum et Romanos equites, duabus circa portis novos milites leuemque armaturam ac sociorum equites statuit. Nolani muros portasque adire vetiti subsidiaque destinata impedimentis data, ne occupatis proelio legionibus in ea impetus fieret. Ita instructi intra portas stabant. Hannibali sub signis, id quod per aliquot dies fecerat, ad multum diei in acie stanti primo miraculo esse quod nec exercitus Romanus porta egrederetur nec armatus quisquam in muris esset. Ratus deinde prodita conloquia esse metuque resides factos, partem militum in castra remittit iussos propere apparatum omnem oppugnandae urbis in primam aciem adferre, satis fidens, si cunctantibus instaret, tumultum aliquem in urbe plebem moturam. Dum in sua quisque ministeria discursu trepidat ad prima signa succeditque ad muros acies, patefacta repente porta Marcellus signa canere clamoremque tolli ac pedites primum, deinde equites, quanto maximo possent impetu in hostem erumpere iubet. Satis terroris tumultusque in aciem mediam intulerant, cum duabus circa portis P. Valerius Flaccus et C. Aurelius legati in cornua hostium erupere. Addidere clamorem lixae calonesque et alia turba custodiae impedimentorum adposita, ut paucitatem maxime spernentibus Poenis ingentis repente exercitus speciem fecerit. Vix equidem ausim adfirmare, quod quidam auctores sunt, duo milia et octingentos hostium caesos non plus quingentis Romanorum amissis; sed, sive tanta sive minor victoria fuit, ingens eo die res ac nescio an maxima illo bello gesta sit; non vinci enim ab Hannibale [vincentibus] difficilius fuit quam postea vincere.

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
