Latin
Book 23
Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita 23.34
Not analysed yet
In has ferme leges inter Poenum ducem legatosque Macedonum ictum foedus; missique cum iis ad regis ipsius firmandam fidem legati, Gisgo et Bostar et Mago, eodem ad Iunonis Laciniae, ubi navis occulta in statione erat, perveniunt. Inde profecti cum altum tenerent, conspecti a classe Romana sunt quae praesidio erat Calabriae litoribus; Valeriusque Flaccus cercuros ad persequendam retrahendamque navem cum misisset, primo fugere regii conati, deinde, ubi celeritate vinci senserunt, tradunt se Romanis et ad praefectum classis adducti, cum quaereret qui et unde et quo tenderent cursum, Xenophanes primo satis iam semel felix mendacium struere, a Philippo se ad Romanos missum ad M. Valerium, ad quem unum iter tutum fuerit, pervenisse, Campaniam superare nequisse, saeptam hostium praesidiis. Deinde ut Punicus cultus habitusque suspectos legatos fecit Hannibalis interrogatosque sermo prodidit, tum comitibus eorum seductis ac metu territis, litterae quoque ab Hannibale ad Philippum inventae et pacta inter regem Macedonum Poenumque ducem. Quibus satis cognitis optimum visum est captiuos comitesque eorum Romam ad senatum aut [ad] consules ubicunque essent, quam primum deportare. Ad id celerrimae quinque naves delectae ac L. Valerius Antias, qui praeesset, missus, eique mandatum ut in omnes naves legatos separatim custodiendos divideret daretque operam ne quod iis conloquium inter se neue quae communicatio consilii esset. Per idem tempus Romae cum A. Cornelius Mammula, ex Sardinia provincia decedens, rettulisset qui status rerum in insula esset: bellum ac defectionem omnes spectare; Q. Mucium qui successisset sibi, gravitate caeli aquarumque advenientem exceptum, non tam in periculosum quam longum morbum implicitum, diu ad belli munia sustinenda inutilem fore, exercitumque ibi ut satis firmum pacatae provinciae praesidem esse, ita parum bello quod motum iri videretur, decreverunt patres ut Q. Fulvius Flaccus quinque milia peditum, quadringentos equites scriberet eamque legionem primo quoque tempore in Sardiniam traiciendam curaret, mitteretque cum imperio quem ipsi videretur, qui rem gereret quoad Mucius conualuisset. Ad eam rem missus est T. Manlius Torquatus, qui bis consul et censor fuerat subegeratque in consulatu Sardos. Sub idem fere tempus et a Carthagine in Sardiniam classis missa duce Hasdrubale, cui Caluo cognomen erat, foeda tempestate vexata ad Baliares insulas deicitur, ibiqueadeo non armamenta modo sed etiam aluei navium quassati erantsubductae naves dum reficiuntur aliquantum temporis triuerunt.