# Ab Urbe Condita 23.35

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, Book 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/23.35

In Italia cum post Cannensem pugnam fractis partis alterius viribus, alterius mollitis animis, segnius bellum esset, Campani per se adorti sunt rem Cumanam suae dicionis facere, primo sollicitantes ut ab Romanis deficerent; ubi id parum processit, dolum ad capiendos eos comparant. [erat] Campanis omnibus statum sacrificium ad Hamas. Eo senatum Campanum venturum certiores Cumanos fecerunt petieruntque ut et Cumanus eo senatus veniret ad consultandum communiter ut eosdem uterque populus socios hostesque haberet; praesidium ibi armatum se habituros ne quid ab Romano Poenoue periculi esset. Cumani, quamquam suspecta fraus erat, nihil abnuere, ita tegi fallax consilium posse rati. Interim Ti. Sempronius consul Romanus Sinuessae, quo ad conveniendum diem edixerat, exercitu lustrato transgressus Volturnum flumen circa Liternum posuit castra. Ibi quia otiosa statiua erant, crebro decurrere milites cogebat ut tironesea maxima pars volonum erantadsuescerent signa sequi et in acie agnoscere ordines suos. Inter quae maxima erat cura duciitaque legatis tribunisque praeceperatne qua exprobratio cuiquam veteris fortunae discordiam inter ordines sereret; vetus miles tironi, liber voloni sese exaequare sineret; omnes satis honestos generososque ducerent quibus arma sua signaque populus Romanus commisisset; quae fortuna coegisset ita fieri, eandem cogere tueri factum. Ea non maiore cura praecepta ab ducibus sunt quam a militibus observata brevique tanta concordia coaluerant omnium animi ut prope in obliuionem veniret qua ex condicione quisque esset miles factus. Haec agenti Graccho legati Cumani nuntiarunt quae a Campanis legatio paucos ante dies venisset et quid iis ipsi respondissent: triduo post eum diem festum esse; non senatum solum omnem ibi futurum sed castra etiam et exercitum Campanum. Gracchus iussis Cumanis omnia ex agris in urbem convehere et manere intra muros, ipse pridie quam statum sacrificium Campanis esset Cumas movet castra. Hamae inde tria milia passuum absunt. Iam Campani eo frequentes ex composito convenerant, nec procul inde in occulto Marius Alfius medix tuticus[is] summus magistratus erat Campaniscum quattuordecim milibus armatorum habebat castra, sacrificio adparando et inter id instruendae fraudi aliquanto intentior quam muniendis castris aut ulli militari operi. [triduum sacrificatum ad Hamas.] nocturnum erat sacrum, ita ut ante mediam noctem compleretur. Huic Gracchus insidiandum tempori ratus, custodibus ad portas positis, ne quis enuntiare posset coepta, et ab decima diei hora coactis militibus corpora curare somnoque operam dare, ut primis tenebris convenire ad signum possent, vigilia ferme prima tolli iussit signa, silentique profectus agmine cum ad Hamas media nocte pervenisset, castra Campana ut in peruigilio neglecta simul omnibus portis invadit; alios somno stratos, alios perpetrato sacro inermes redeuntes obtruncat. Hominum eo tumultu nocturno caesa plus duo milia cum ipso duce Mario Alfio; capta sunt signa militaria quattuor et triginta.

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
