# Ab Urbe Condita 23.37

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, Book 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/23.37

Eae causae cum Fabium tenerent, Sempronius in obsidione erat et iam operibus oppugnabatur. Aduersus ligneam ingentem admotam urbi aliam turrem ex ipso muro excitavit consul Romanus, aliquanto altiorem, quia muro satis per se alto subiectis ualidis sublicis pro solo usus erat. Inde primum saxis sudibusque et ceteris missilibus propugnatores moenia atque urbem tuebantur; postremo, ubi promovendo adiunctam muro viderunt turrem, facibus ardentibus plurimum simul ignem coniecerunt. Quo incendio trepida armatorum multitudo cum de turre sese praecipitaret, eruptio ex oppido simul duabus portis stationes hostium fudit fugavitque in castra ut eo die obsesso quam obsidenti similior esset Poenus. Ad mille trecenti Carthaginiensium caesi et undesexaginta viui capti, qui circa muros et in stationibus solute ac neglegenter agentes, cum nihil minus quam eruptionem timuissent, ex improuiso oppressi fuerant. Gracchus, priusquam se hostes ab repentino pauore colligerent, receptui signum dedit ac suos intra muros recepit. Postero die Hannibal, laetum secunda re consulem iusto proelio ratus certaturum, aciem inter castra atque urbem instruxit; ceterum postquam neminem moveri ab solita custodia urbis vidit nec committi quicquam temerariae spei, ad Tifata redit infecta re. Quibus diebus Cumae liberatae sunt obsidione, iisdem diebus et in Lucanis ad Grumentum Ti. Sempronius, cui Longo cognomen erat, cum Hannone Poeno prospere pugnat. Supra duo milia hominum occidit et ducentos octoginta milites [amisit], signa militaria ad quadraginta unum cepit. Pulsus finibus Lucanis Hanno retro in Bruttios sese recepit. Et ex Hirpinis oppida tria, quae a populo Romano defecerant vi recepta per M. Valerium praetorem, Vercellium, Vescellium, Sicilinum, et auctores defectionis securi percussi. Supra quinque milia captiuorum sub hasta venierunt; praeda alia militi concessa, exercitusque Luceriam reductus.

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
