Latin
Book 23
Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita 23.38
Not analysed yet
Dum haec in Lucanis atque in Hirpinis geruntur, quinque naves, quae Macedonum atque Poenorum captos legatos Romam portabant, ab supero mari ad inferum circumvectae prope omnem Italiae oram, cum praeter Cumas velis ferrentur neque hostium an sociorum essent satis sciretur, Gracchus obviam ex classe sua naves misit. Cum percontando in vicem cognitum esset consulem Cumis esse, naves Cumas adpulsae captiuique ad consulem deducti et litterae datae. Consul litteris Philippi atque Hannibalis perlectis consignata omnia ad senatum itinere terrestri misit, navibus deuehi legatos iussit. Cum eodem fere die litterae legatique Romam venissent et percontatione facta dicta cum scriptis congruerent, primo grauis cura patres incessit, cernentes quanta vix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles instaret; cui tamen adeo non succubuerunt ut extemplo agitaretur quemadmodum ultro inferendo bello averterent ab Italia hostem. Captiuis in vincula condi iussis comitibusque eorum sub hasta venditis, ad naves viginti quinque, quibus P. Valerius Flaccus praefectus praeerat, viginti [quinque] [paratis] alias decernunt. His comparatis deductisque et additis quinque navibus, quae advexerant captiuos legatos, triginta naves ab Ostia Tarentum profectae, iussusque P. Valerius militibus Varronianis, quibus L. Apustius legatus Tarenti praeerat, in naves impositis quinquaginta quinque navium classe non tueri modo Italiae oram sed explorare de Macedonico bello; si congruentia litteris legatorumque indiciis Philippi consilia essent, ut M. Valerium praetorem litteris certiorem faceret, isque L. Apustio legato exercitui praeposito Tarentum ad classem profectus primo quoque tempore in Macedoniam transmitteret daretque operam ut Philippum in regno contineret. Pecunia ad classem tuendam bellumque Macedonicum ea decreta est, quae Ap. Claudio in Siciliam missa erat ut redderetur Hieroni regi; ea per L. Antistium legatum Tarentum est devecta. Simul ab Hierone missa ducenta milia modium tritici et hordei centum.