Latin
Book 23
Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita 23.4
Not analysed yet
Hoc modo Pacuvius cum obnoxium vitae beneficio senatum multo sibi magis quam plebi fecisset, sine armis iam omnibus concedentibus dominabatur. Hinc senatores omissa dignitatis libertatisque memoria plebem adulari; salutare, benigne invitare, apparatis accipere epulis, eas causas suscipere, ei semper parti adesse, secundum eam litem iudices dare quae magis popularis aptiorque in volgus favori conciliando esset; iam vero nihil in senatu agi aliter quam si plebis ibi esset concilium. Prona semper civitas in luxuriam non ingeniorum modo vitio sed afluenti copia voluptatium et illecebris omnis amoenitatis maritimae terrestrisque, tum vero ita obsequio principum et licentia plebei lascivire ut nec libidini nec sumptibus modus esset. Ad contemptum legum, magistratuum, senatus accessit tum, post Cannensem cladem, ut, cvius aliqua verecundia erat, Romanum quoque spernerent imperium. Id modo erat in mora ne extemplo deficerent, quod conubium vetustum multas familias claras ac potentes Romanis miscuerat, et, quod maximum vinculum erat, trecenti equites, nobilissimus quisque Campanorum, cum militarent aliquando apud Romanos in praesidia Sicularum urbium delecti ab Romanis ac missi.