Latin
Book 23
Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita 23.42
Not analysed yet
Itaque extemplo legati ad Hannibalem missi simul ex utraque gente ita Poenum adlocuti sunt. "Hostes populi Romani, Hannibal, fuimus primum per nos ipsi quoad nostra arma, nostrae vires nos tutari poterant. Postquam his parum fidebamus, Pyrrho regi nos adiunximus; a quo relicti pacem necessariam accepimus fuimusque in ea per annos prope quinquaginta ad id tempus quo tu in Italiam venisti. Tua nos non magis virtus fortunaque quam unica comitas ac benignitas erga cives nostros quos captos nobis remisisti ita conciliavit tibi ut te saluo atque incolumi amico non modo populum Romanum sed ne deos quidem iratos, si fas est dici, timeremus. At hercule non solum incolumi et victore sed praesente te, cum ploratum prope coniugum ac liberorum nostrorum exaudire et flagrantia tecta posses conspicere, ita sumus aliquotiens hac aestate deuastati ut M. Marcellus, non Hannibal, vicisse ad Cannas videatur glorienturque Romani te, ad unum modo ictum vigentem, velut aculeo emisso torpere. Per annos [centum] cum populo Romano bellum gessimus, nullo externo adiuti nec duce nec exercitu nisi quod per biennium Pyrrhus nostro magis milite suas auxit vires quam suis viribus nos defendit. Non ego secundis rebus nostris gloriabor duos consules ac duos consulares exercitus ab nobis sub iugum missos et si qua alia aut laeta aut gloriosa nobis euenerunt. Quae aspera adversaque tunc acciderunt, minore indignatione referre possumus quam quae hodie eueniunt. Magni dictatores cum magistris equitum, bini consules cum binis consularibus exercitibus ingrediebantur fines nostros; ante explorato et subsidiis positis et sub signis ad populandum ducebant; nunc propraetoris univs et parui ad tuendam Nolam praesidii praeda sumus; iam ne manipulatim quidem sed latronum modo percursant totis finibus nostris neglegentius quam si in Romano uagarentur agro. Causa autem haec est quod neque tu defendis et nostra iuventus, quae si domi esset tutaretur, omnis sub signis militat tuis. Nec te nec exercitum tuum norim nisi, a quo tot acies Romanas fusas stratasque esse sciam, ei facile esse dicam opprimere populatores nostros uagos sine signis palatos quo quemque trahit quamuis vana praedae spes. Numidarum paucorum illi quidem praeda erunt, praesidiumque mis[eris sim]ul nobis et Nolae ademeris, si modo, quos ut socios haberes dignos duxisti, haud indignos iudicas quos in fidem receptos tuearis."