Latin
Book 23
Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita 23.44
Not analysed yet
Ad ea Herennius Bassus respondit multos annos iam inter Romanum Nolanumque populum amicitiam esse, cvius neutros ad eam diem paenitere et sibi, si cum fortuna mutanda fides fuerit, sero iam esse mutare. An dedituris se Hannibali fuisse accersendum Romanorum praesidium? Cum iis qui ad sese tuendos venissent omnia sibi et esse consociata et ad ultimum fore. Hoc conloquium abstulit spem Hannibali per proditionem recipiendae Nolae. Itaque corona oppidum circumdedit ut simul ab omni parte moenia adgrederetur. Quem ut successisse muris Marcellus vidit, instructa intra portam acie cum magno tumultu erupit. Aliquot primo impetu perculsi caesique sunt; dein concursu ad pugnantes facto aequatisque viribus atrox esse coepit pugna, memorabilisque inter paucas fuisset ni ingentibus procellis effusus imber diremisset pugnantes. Eo die commisso modico certamine atque inritatis animis in urbem Romani, Poeni in castra receperunt sese; tamen Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt haud plus quam triginta, Romani quinquaginta. Imber continens per noctem totam usque ad horam tertiam diei insequentis tenuit. Itaque, quamquam utraque pars auidi certaminis erant, eo die tenuerunt sese tamen munimentis. Tertio die Hannibal partem copiarum praedatum in agrum Nolanum misit. Quod ubi animaduertit Marcellus, extemplo in aciem copias eduxit; neque Hannibal detrectavit. Mille fere passuum inter urbem erant castraque; eo spatioet sunt omnia campi circa Nolamconcurrerunt. Clamor ex parte utraque sublatus proximos ex cohortibus iis quae in agros praedatum exierant ad proelium iam commissum reuocavit. Et Nolani aciem Romanam auxerunt, quos conlaudatos Marcellus in subsidiis stare et saucios ex acie efferre iussit, pugna abstinere ni ab se signum accepissent.