# Ab Urbe Condita 23.47

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, Book 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/23.47

Haec ubi Asello sunt nuntiata in castra, id modo moratus ut consulem percontaretur liceretne extra ordinem in provocantem hostem pugnare, permissu eius arma extemplo cepit, provectusque ante stationes equo Tauream nomine compellavit congredique ubi vellet iussit. Hinc Romani ad spectaculum pugnae eius frequentes exierant, et Campani non uallum modo castrorum sed moenia etiam urbis prospectantes repleuerunt. Cum iam ante ferocibus dictis rem nobilitassent, infestis hastis concitarunt equos; dein libero spatio inter se ludificantes sine volnere pugnam extrahere. Tum Campanus Romano "equorum" inquit "hoc non equitum erit certamen, nisi e campo in cauam hanc viam demittimus equos. Ibi nullo ad euagandum spatio comminus conserentur manus". Dicto prope citius equum in viam Claudius egit. Taurea, verbis ferocior quam re, "minime, sis," inquit "cantherium in fossam"; quae vox in rusticum inde prouerbium prodita est. Claudius cum ea via longe perequitasset [quia] nullo obvio hoste in campum rursus evectus, increpans ignauiam hostis, cum magno gaudio et gratulatione victor in castra redit. Huic pugnae equestri remquam vera sit communis existimatio estmirabilem certe adiciunt quidam annales: cum refugientem ad urbem Tauream Claudius sequeretur, patenti hostium portae invectum per alteram, stupentibus miraculo hostibus, intactum euasisse.

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
