# Ab Urbe Condita 23.48

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, Book 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/23.48

Quieta inde statiua fuere ac retro etiam consul movit castra ut sementem Campani facerent, nec ante violavit agrum Campanum quam iam altae in segetibus herbae pabulum praebere poterant. Id convexit in Claudiana castra super Suessulam ibique hiberna aedificavit. M. Claudio proconsuli imperavit, ut retento Nolae necessario ad tuendam urbem praesidio ceteros milites dimitteret Romam ne oneri sociis et sumptui rei publicae essent. Et Ti. Gracchus a Cumis Luceriam in Apuliam legiones cum duxisset, M. Valerium inde praetorem Brundisium cum eo quem Luceriae habuerat exercitu misit tuerique oram agri Sallentini et providere quod ad Philippum bellumque Macedonicum attineret iussit. Exitu aestatis eius qua haec gesta perscripsimus litterae a P. et Cn. Scipionibus venerunt quantas quamque prosperas in Hispania res gessissent; sed pecuniam in stipendium vestimentaque et frumentum exercitui et sociis naualibus omnia deesse. Quod ad stipendium attineat, si aerarium inops sit, se aliquam rationem inituros quomodo ab Hispanis sumatur; cetera utique ab Roma mittenda esse, nec aliter aut exercitum aut provinciam teneri posse. Litteris recitatis nemo omnium erat quin et vera scribi et postulari aequa fateretur; sed occurrebat animis quantos exercitus terrestres naualesque tuerentur quantaque nova classis mox paranda esset si bellum Macedonicum moveretur: Siciliam ac Sardiniam, quae ante bellum vectigales fuissent, vix praesides provinciarum exercitus alere; tributo sumptus suppeditari; [eum] ipsum tributum conferentium numerum tantis exercituum stragibus et ad Trasumennum lacum et ad Cannas imminutum; qui superessent pauci, si multiplici grauarentur stipendio, alia perituros peste. Itaque nisi fide staretur, rem publicam opibus non staturam. Prodeundum in contionem Fuluio praetori esse, indicandas populo publicas necessitates cohortandosque qui redempturis auxissent patrimonia, ut rei publicae, ex qua creuissent, tempus commodarent, conducerentque ea lege praebenda quae ad exercitum Hispaniensem opus essent, ut, cum pecunia in aerario esset, iis primis solueretur. Haec praetor in contione; [diemque] edixit quo vestimenta frumentum Hispaniensi exercitui praebenda quaeque alia opus essent naualibus sociis esset locaturus.

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
