# Ab Urbe Condita 23.8

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, Book 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/23.8

Deversatus est apud Ninnios Celeres, Sthenium Pacuuiumque, inclitos nobilitate ac divitiis. Eo Pacuvius Calauius, de quo ante dictum est, princeps factionis eius quae traxerat rem ad Poenos, filium iuvenem adduxit abstractum ab Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro Romana societate adversus Punicum foedus steterat, nec eum aut inclinata in partem alteram civitas aut patria maiestas sententia depulerat. Huic tum pater iuveni Hannibalem deprecando magis quam purgando placavit, victusque patris precibus lacrimisque etiam ad cenam eum cum patre vocari iussit, cui convivio neminem Campanum praeterquam hospites Vibelliumque Tauream, insignem bello virum, adhibiturus erat. Epulari coeperunt de die, et convivium non ex more Punico aut militari disciplina esse sed, ut in civitate atque etiam domo diti ac luxuriosa, omnibus voluptatium inlecebris instructum. Unus nec dominorum invitatione nec ipsius interdum Hannibalis Calavius filius perlici ad vinum potuit, ipse valetudinem excusans patre animi quoque eius haud mirabilem perturbationem causante. Solis ferme occasu patrem Calauium ex convivio egressum secutus filius, ubi in secretumhortus erat posticis aedium partibus pervenerunt, "consilium" inquit "adfero, pater, quo non veniam solum peccati, quod defecimus ad Hannibalem, impetraturi ab Romanis sed in multo maiore dignitate et gratia simus Campani [futuri] quam unquam fuimus. Cum mirabundus pater quidnam id esset consilii quaereret, toga reiecta ab umero latus succinctum gladio nudat. "Iam ego" inquit "sanguine Hannibalis sanciam Romanum foedus. Te id prius scire volui, si forte abesse, dum facinus patratur, malles."

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
