# Ab Urbe Condita 23.9

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, Book 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/23.9

Quae ubi vidit audivitque senex, velut si iam agendis quae audiebat interesset, amens metu "per ego te" inquit, "fili, quaecumque iura liberos iungunt parentibus, precor quaesoque ne ante oculos patris facere et pati omnia infanda velis. Paucae horae sunt intra quas iurantes per quidquid deorum est, dextrae dextras iungentes, fidem obstrinximusut sacratas fide manus, digressi a conloquio, extemplo in eum armaremus? Ab hospitali mensa surgis, ad quam tertius Campanorum adhibitus es ab Hannibale,ut eam ipsam mensam cruentares hospitis sanguine? Hannibalem pater filio meo potui placare, filium Hannibali non possum? Sed sit nihil sancti, non fides, non religio, non pietas; audeantur infanda, si non perniciem nobis cum scelere ferunt. Unus adgressurus es Hannibalem? Quid illa turba tot liberorum servorumque? Quid in unum intenti omnium oculi? Quid tot dextrae? Torpescent in amentia illa? Voltum ipsius Hannibalis, quem armati exercitus sustinere n[equeunt], quem horret populus Romanus, tu sustinebis? Ut alia auxilia desint, me ipsum ferire corpus meum opponentem pro corpore Hannibalis sustinebis? Atqui per meum pectus petendus ille tibi transfigendusque est. Sed hic te deterreri sine potius quam illic vinci. Valeant preces apud te meae, sicut pro te hodie ualuerunt." Lacrimantem inde iuvenem cernens medium complectitur atque osculo haerens non ante precibus abstitit quam peruicit, ut gladium poneret fidemque daret nihil facturum tale. Tum iuvenis "ego quidem" inquit, "quam patriae debeo pietatem exsoluam patri. Tuam doleo vicem, cui ter proditae patriae sustinendum est crimen, semel cum defectionem inisti ab Romanis, iterum cum pacis cum Hannibale fuisti auctor, tertio hodie, cum restituendae Romanis Capuae mora atque impedimentum es. Tu, patria, ferrum, quo pro te armatus hanc arcem hostium inii, quoniam parens extorquet, recipe." Haec cum dixisset, gladium in publicum trans maceriam horti abiecit et, quo minus res suspecta esset, se ipse convivio reddidit.

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
