# Ab Urbe Condita 24.12.1-2

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, 24.12.1 to 24.12.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/24.12.1

12] Hic maior solito apparatus praecipue conterruit Campanos ne ab obsidione Capuae bellum eius anni Romani inciperent. itaque legatos ad Hannibalem oratum miserunt ut Capuam exercitum admoueret: ad eam oppugnandam nouos exercitus scribi Romae nec ullius urbis defectioni magis infensos eorum animos esse. id quia tam trepide nuntiabant, maturandum Hannibal ratus ne praeuenirent Romani, profectus Arpis ad Tifata in ueteribus castris super Capuam consedit. inde Numidis Hispanisque ad praesidium simul castrorum simul Capuae relictis cum cetero exercitu ad lacum Auerni per speciem sacrificandi, re ipsa ut temptaret Puteolos quodque ibi praesidii erat, descendit. Maximus, postquam Hannibalem Arpis profectum et regredi in Campaniam allatum est, nec die nec nocte intermisso itinere ad exercitum redit, et Ti. Gracchum ab Luceria Beneuentum copias admouere, Q. Fabium praetoremis filius consulis erat<ad> Luceriam Graccho succedere iubet. in Siciliam eodem tempore duo praetores profecti, P. Cornelius ad exercitum, T. Otacilius qui maritimae orae reique nauali praeesset; et ceteri in suas quisque prouincias profecti, et quibus prorogatum imperium erat easdem quas priori anno regiones obtinuerunt. [ 13 13] Ad Hannibalem, cum ad lacum Auerni esset, quinque nobiles iuuenes ab Tarento uenerunt, partim ad Trasumennum lacum, partim ad Cannas capti dimissique domos cum eadem comitate qua usus aduersus omnes Romanorum socios Poenus fuerat. ei memores beneficiorum eius perpulisse magnam partem se iuuentutis Tarentinae referunt ut Hannibalis amicitiam ac societatem quam populi Romani mallent, legatosque ab suis missos rogare Hannibalem ut exercitum propius Tarentum admoueat: si signa eius, si castra conspecta a Tarento sint, haud ullam intercessuram moram quin <in deditionem ueniat> urbs; in potestate iuniorum plebem, in manu plebis rem Tarentinam esse. Hannibal conlaudatos eos oneratosque ingentibus promissis domum ad coepta maturanda redire iubet; se in tempore adfuturum esse. hac cum spe dimissi Tarentini. ipsum ingens cupido incesserat Tarenti potiundi. urbem esse uidebat cum opulentam nobilemque, tum maritimam et in Macedoniam opportune uersam regemque Philippum hunc portum, si transiret in Italiam, Brundisium cum Romani haberent, petiturum. sacro inde perpetrato ad quod uenerat et, dum ibi moratur, peruastato agro Cumano usque ad Miseni promunturium Puteolos repente agmen conuertit ad opprimendum praesidium Romanum. sex milia hominum erant et locus munimento quoque, non natura modo tutus. triduum ibi moratus Poenus ab omni parte temptato praesidio, deinde, ut nihil procedebat, ad populandum agrum Neapolitanum magis ira quam potiundae urbis spe processit. aduentu eius in propinquum agrum mota Nolana est plebs, iam diu auersa ab Romanis et infesta senatui suo. itaque legati ad arcessendum Hannibalem cum haud dubio promisso tradendae urbis uenerunt. praeuenit inceptum eorum Marcellus consul a primoribus accitus. die uno Suessulam a Calibus, cum Uolturnus amnis traicientem moratus esset, contenderat; inde proxima nocte sex milia peditum, equites trecentos, qui praesidio senatui essent, Nolam intromisit. et uti a consule omnia impigre facta sunt ad praeoccupandam Nolam, ita Hannibal tempus terebat, bis iam ante nequiquam temptata re segnior ad credendum Nolanis factus.

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
