Latin
Book 25
Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita 25.20
Not analysed yet
20] Capua a consulibus iterum summa ui obsideri coepta est, quaeque in eam rem opus erant comportabantur parabanturque. Casilinum frumentum conuectum; ad Uolturni ostium, ubi nunc urbs est, castellum communitum, <ibique et Puteolisiam> ante Fabius Maximus munieratpraesidium impositum ut mare proximum et flumen in potestate essent. in ea duo maritima castella frumentum, quod ex Sardinia nuper missum erat quodque M. Iunius praetor ex Etruria coemerat, ab Ostia conuectum est ut exercitui per hiemem copia esset. ceterum super eam cladem quae in Lucanis accepta erat uolonum quoque exercitus, qui uiuo Graccho summa fide stipendia fecerat, uelut exauctoratus morte ducis ab signis discessit. Hannibal non Capuam neglectam neque in tanto discrimine desertos uolebat socios; sed prospero ex temeritate unius Romani ducis successu in alterius ducis exercitusque opprimendi occasionem imminebat. Cn. Fuluium praetorem Apuli legati nuntiabant primo, dum urbes quasdam Apulorum quae ad Hannibalem desciuissent oppugnaret, intentius rem egisse: postea nimio successu et ipsum et milites praeda impletos in tantam licentiam socordiamque effusos ut nulla disciplina militiae esset. cum saepe alias, tum paucis diebus ante expertus qualis sub inscio duce exercitus esset in Apuliam castra mouit.