# Ab Urbe Condita 26.29

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, Book 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/26.29

His senatus consultis perfectis sortiti prouincias consules. Sicilia et classis Marcello, Italia cum bello aduersus Hannibalem Laeuino euenit. quae sors, uelut iterum captis Syracusis, ita exanimauit Siculos, exspectatione sortis in consulum conspectu stantes, ut comploratio eorum flebilesque uoces et extemplo oculos hominum conuerterint et postmodo sermones praebuerint. circumibant enim senatorum <domos> cum ueste sordida, adfirmantes se non modo suam quosque patriam, sed totam Siciliam relicturos si eo Marcellus iterum cum imperio redisset. nullo suo merito eum ante implacabilem in se fuisse: quid iratum quod Romam de se questum uenisse Siculos sciat facturum? obrui Aetnae ignibus aut mergi freto satius illi insulae esse quam uelut dedi noxae inimico. hae Siculorum querellae domos primum nobilium circumlatae celebrataeque sermonibus, quos partim misericordia Siculorum, partim inuidia Marcelli excitabat, in senatum etiam peruenerunt. postulatum a consulibus est ut de permutandis prouinciis senatum consulerent. Marcellus si iam auditi ab senatu Siculi essent aliam forsitan futuram fuisse sententiam suam dicere: nunc ne quis timore frenari eos dicere posset quo minus de eo libere querantur in cuius potestate mox futuri sint, si collegae nihil intersit mutare se prouinciam paratum esse, deprecari senatus praeiudicium; nam cum extra sortem collegae optionem dari prouinciae iniquum fuerit, quanto maiorem iniuriam, immo contumeliam esse, sortem suam ad eum transferri? ita senatus cum quid placeret magis ostendisset quam decreuisset, dimittitur. inter ipsos consules permutatio prouinciarum rapiente fato Marcellum ad Hannibalem facta est, ut ex quo primus post <aduersissimas haud> aduersae pugnae gloriam ceperat, in eius laudem postremus Romanorum imperatorum prosperis tum maxime bellicis rebus caderet.

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
