# Ab Urbe Condita 26.44

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, Book 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/26.44

~~armauerat. cum terra marique instrui oppugnationem uideret et ipse copias ita disponit. oppidanorum duo milia ab ea parte qua castra Romana erant opponit: quingentis militibus arcem insidit, quingentos tumulo urbis in orientem uerso imponit: multitudinem aliam quo clamor, quo subita uocasset res intentam ad omnia occurrere iubet. patefacta deinde porta eos quos in uia ferente ad castra hostium instruxerat emittit. Romani duce ipso praecipiente parumper cessere, ut propiores subsidiis in certamine ipso summittendis essent. et primo haud impares stetere acies; subsidia deinde identidem summissa e castris non auerterunt solum in fugam hostes, sed adeo effusis institerunt ut nisi receptui cecinisset permixti fugientibus inrupturi fuisse in urbem uiderentur. trepidatio uero non in proelio maior quam tota urbe fuit; multae stationes pauore atque fuga desertae sunt relictique muri cum qua cuique erat proximum desiluissent. quod ubi egressus Scipio in tumulum quem Mercuri uocant animaduertit multis partibus nudata defensoribus moenia esse, omnes e castris excitos ire ad oppugnandam urbem et ferre scalas iubet. ipse trium prae se iuuenum ualidorum scutis oppositis--ingens enim iam uis omnis generis telorum e muris uolabat--ad urbem succedit; hortatur imperat quae in rem sunt, quodque plurimum ad accendendos militum animos intererat, testis spectatorque uirtutis atque ignauiae cuiusque adest. itaque in uolnera ac tela ruunt; neque illos muri neque superstantes armati arcere queunt quin certatim adscendant. et ab nauibus eodem tempore ea quae mari adluitur pars urbis oppugnari coepta est. ceterum tumultus inde maior quam uis adhiberi poterat. dum applicant, dum raptim exponunt scalas militesque dum qua cuique proximum est in terram euadere properant, ipsa festinatione et certamine alii alios impediunt.

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
