# Ab Urbe Condita 27.32

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, Book 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/27.32

32] Primum diem quo fines hostium ingressi sunt populando absumpserunt; postero die acie instructa ad urbem accesserunt praemissis equitibus qui obequitando portis promptum ad excursiones genus lacesserent Aetolorum. ignorabant Sulpicium cum quindecim nauibus ab Naupacto Cyllenen traiecisse et expositis in terram quattuor milibus armatorum silentio noctis ne conspici agmen posset intrasse Elim. itaque improuisa res ingentem iniecit terrorem postquam inter Aetolos Eleosque Romana signa atque arma cognouere. et primo recipere suos uoluerat rex; deinde contracto iam inter Aetolos et TrallesIllyriorum id est genuscertamine cum urgeri uideret suos, et ipse rex cum equitatu in cohortem Romanam incurrit. ibi equus pilo traiectus cum prolapsum super caput regem effudisset, atrox pugna utrimque accensa est, et ab Romanis impetu in regem facto et protegentibus regiis. insignis et ipsius pugna fuit cum pedes inter equites coactus esset proelium inire; dein cum iam impar certamen esset caderentque circa eum multi et uolnerarentur, raptus ab suis atque alteri equo iniectus fugit. eo die castra quinque milia passuum ab urbe Eleorum posuit; postero die ad propinquum Eleorum castellumPyrgum uocantcopias omnes eduxit, quo agrestium multitudinem cum pecoribus metu populationum compulsam audierat. eam inconditam inermemque multitudinem primo statim terrore adueniens cepit; compensaueratque ea praeda quod ignominiae ad Elim acceptum fuerat. diuidenti praedam captiuosquefuere autem quattuor milia hominum, pecorisque omnis generis ad uiginti milianuntius ex Macedonia uenit Aeropum quendam corrupto arcis praesidiique praefecto Lychnidum cepisse; tenere et Dassaretiorum quosdam uicos et Dardanos etiam concire. omisso igitur Achaico atque Aetolico bello, relictis tamen duobus milibus et quingentis omnis generis armatorum cum Menippo et Polyphanta ducibus ad praesidium sociorum, profectus ab Dymis per Achaiam Boeotiamque et Euboeam decimis castris Demetriadem in Thessaliam peruenit.

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
