# Ab Urbe Condita 28.14

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, Book 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/28.14

14] Ubi satis temptatae per haec leuia certamina uires sunt, prior Hasdrubal in aciem copias eduxit, deinde et Romani processere; sed utraque acies pro uallo stetit instructa, et cum ab neutris pugna coepta esset, iam die ad occasum inclinante a Poeno prius, deinde ab Romano in castra copiae reductae. hoc idem per dies aliquot factum. prior semper Poenus copias castris educebat, prior fessis stando signum receptui dabat; ab neutra parte procursum telumue missum aut uox ulla orta. mediam aciem hinc Romani illinc Carthaginienses mixti Afris, cornua socii tenebanterant autem utrisque Hispani; pro cornibus ante Punicam aciem elephanti castellorum procul speciem praebebant. iam hoc in utrisque castris sermonis erat, ita ut instructi stetissent pugnaturos; medias acies, Romanum Poenumque, quos inter belli causa esset, pari robore animorum armorumque concursuros. Scipio ubi hoc obstinate credi animaduertit, omnia de industria in eum diem quo pugnaturus erat mutauit. tesseram uesperi per castra dedit ut ante lucem uiri equique curati pransi essent, armatus eques frenatos instratosque teneret equos. Vixdum satis certa luce equitatum omnem cum leui armatura in stationes Punicas immisit; inde confestim ipse cum graui agmine legionum procedit, praeter opinionem destinatam suorum hostiumque Romano milite cornibus firmatis, sociis in mediam aciem acceptis. Hasdrubal clamore equitum excitatus ut ex tabernaculo prosiluit tumultumque ante uallum et trepidationem suorum et procul signa legionum fulgentia plenosque hostium campos uidit, equitatum omnem extemplo in equites emittit; ipse cum peditum agmine castris egreditur, nec ex ordine solito quicquam acie instruenda mutat. equitum iam diu anceps pugna erat nec ipsa per se decerni poterat quia pulsis, quod prope in uicem fiebat, in aciem peditum tutus receptus erat; sed ubi iam haud plus quingentos passus acies inter sese aberant, signo receptui dato Scipio patefactisque ordinibus equitatum omnem leuemque armaturam in medium acceptam diuisamque in partes duas in subsidiis post cornua locat. inde ubi incipiendae iam pugnae tempus erat, Hispanosea media acies fuitpresso gradu incedere iubet; ipse e dextro cornuibi namque praeeratnuntium ad Silanum et Marcium mittit ut cornu extenderent in sinistram partem quemadmodum se tendentem ad dextram uidissent, et cum expeditis peditum equitumque prius pugnam consererent cum hoste quam coire inter se mediae acies possent. ita diductis cornibus cum ternis peditum cohortibus ternisque equitum turmis, ad hoc uelitibus, citato gradu in hostem ducebant sequentibus in obliquum aliis; sinus in medio erat, qua segnius Hispanorum signa incedebant. et iam conflixerant cornua cum quod roboris in acie hostium erat, Poeni ueterani Afrique, nondum ad teli coniectum uenissent, neque in cornua ut adiuuarent pugnantes discurrere auderent ne aperirent mediam aciem uenienti ex aduerso hosti. cornua ancipiti proelio urgebantur; eques leuisque armatura <ac> uelites circumductis alis in latera incurrebant: cohortes a fronte urgebant ut abrumperent cornua a cetera acie;

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
