# Ab Urbe Condita 28.27.1-2

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, 28.27.1 to 28.27.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/28.27.1

27] Tum silentio per praeconem facto ita coepit: 'nunquam mihi defuturam orationem qua exercitum meum adloquerer credidi, non quo uerba unquam potius quam res exercuerim, sed quia prope a pueritia in castris habitus adsueram militaribus ingeniis: apud uos quemadmodum loquar nec consilium nec oratio suppeditat, quos ne quo nomine quidem appellare debeam scio. ciues? qui a patria uestra descistis. an milites? qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis. hostes? corpora, ora, uestitum, habitum ciuium adgnosco: facta, dicta, consilia, animos hostium uideo. quid enim uos, nisi quod Ilergetes et Lacetani, aut optastis aliud aut sperastis? et illi tamen Mandonium atque Indibilem, regiae nobilitatis uiros, duces furoris secuti sunt: uos auspicium et imperium ad Umbrum Atrium et Calenum Albium detulistis. negate uos id omnes fecisse aut factum uoluisse, milites; paucorum eum furorem atque amentiam esse libenter credam, negantibus; nec enim ea sunt commissa quae, uolgata in omnem exercitum, sine piaculis ingentibus expiari possint. 'Inuitus ea tamquam uolnera attingo; sed nisi tacta tractataque sanari non possunt. equidem pulsis Hispania Carthaginiensibus nullum locum tota prouincia nullos homines credebam esse ubi uita inuisa esset mea; sic me non solum aduersus socios gesseram sed etiam aduersus hostes: in castris en meisquantum opinio fefellit.fama mortis meae non accepta solum sed etiam exspectata est. non quod ego uulgari facinus per omnes uelimequidem si totum exercitum meum mortem mihi optasse crederem hic statim ante oculos uestros morerer, nec me uita iuuaret inuisa ciuibus et militibus meis. sed multitudo omnis sicut natura maris per se immobilis est, [et] uenti et aurae cient; ita aut tranquillum aut procellae in uobis sunt; et causa atque origo omnis furoris penes auctores est, uos contagione insanistis; qui mihi ne hodie quidem scire uidemini quo amentiae progressi sitis, quid facinoris in me, quid in patriam parentesque ac liberos uestros, quid in deos sacramenti testes, quid aduersus auspicia sub quibus militatis, quid aduersus morem militiae disciplinamque maiorum, quid aduersus summi imperii maiestatem ausi sitis.

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
