# Ab Urbe Condita 28.27.3

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, Book 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/28.27.3

'De me ipso taceotemere potius quam auide credideritis, is denique ego sim cuius imperii taedere exercitum minime mirandum sit: patria quid de uobis meruerat, quam cum Mandonio et Indibili consociando consilia prodebatis? quid populus Romanus, cum imperium ablatum ab tribunis suffragio populi creatis ad homines priuatos detulistis, cum eo ipso non contenti si pro tribunis illos haberetis, fasces imperatoris uestri ad eos quibus seruus cui imperarent nunquam fuerat, Romanus exercitus detulistis? in praetorio tetenderunt Albius et Atrius; classicum apud eos cecinit; signum ab iis petitum est; sederunt in tribunali P. Scipionis; lictor apparuit; summoto incesserunt; fasces cum securibus praelatis sunt. lapides pluere et fulmina iaci de caelo et insuetos fetus animalia edere uos portenta esse putatis: hoc est portentum quod nullis hostiis nullis supplicationibus sine sanguine eorum qui tantum ausi facinus sunt expiari possit.

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
