# Ab Urbe Condita 28.29

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, Book 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/28.29

29] Coriolanum quondam damnatio iniusta, miserum et indignum exsilium ut iret ad oppugnandam patriam impulit; reuocauit tamen a publico parricidio priuata pietas: uos qui dolor, quae ira incitauit? stipendiumne diebus paucis imperatore aegro serius numeratum satis digna causa fuit cur patriae indiceretis bellum, cur ad Ilergetes descisceretis a populo Romano, cur nihil diuinarum humanarumue rerum inuiolatum uobis esset? 'Insanistis profecto, milites, nec maior in corpus meum uis morbi quam in uestras mentes inuasit. horret animus referre quid crediderint homines, quid sperauerint, quid optauerint: auferat omnia inrita obliuio, si potest: si non, utcumque silentium tegat. non negauerim tristem atrocemque uobis uisam orationem meam: quanto creditis facta uestra atrociora esse quam dicta mea? et me ea quae fecistis pati aequum censetis: uos ne dici quidem omnia aequo animo fertis? sed ne ea quidem ipsa ultra exprobrabuntur. utinam tam facile uos obliuiscamini eorum quam ego obliuiscar. itaque quod ad uniuersos uos attinet, si erroris paenitet, satis superque poenarum habeo: Albius Calenus et Atrius Umber et ceteri nefariae seditionis auctores sanguine luent quod admiserunt. uobis supplicii eorum spectaculum non modo non acerbum sed laetum etiam, si sana mens rediit, debet esse; de nullis enim quam de uobis infestius aut inimicius consuluerunt.' Vix finem dicendi fecerat cum ex praeparato simul omnium rerum terror oculis auribusque est offusus. exercitus, qui corona contionem circumdederat, gladiis ad scuta concrepuit; praeconis audita uox citantis nomina damnatorum in consilio; nudi in medium protrahebantur et simul omnis apparatus supplicii expromebatur. deligati ad palum uirgisque caesi et securi percussi, adeo torpentibus metu qui aderant ut non modo ferocior uox aduersus atrocitatem poenae sed ne gemitus quidem exaudiretur. tracti inde de medio omnes, purgatoque loco citati milites nominatim apud tribunos militum in uerba P. Scipionis iurarunt stipendiumque ad nomen singulis persolutum est. hunc finem exitumque seditio militum coepta apud Sucronem habuit.

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
