# Ab Urbe Condita 28.31

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, Book 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/28.31

31] Laelius uictor Carteiam reuectus. auditis quae acta Gadibus erantpatefactam proditionem coniuratosque missos Carthaginem, spem ad inritum redactam qua uenissentnuntiis ad L. Marcium missis nisi si terere frustra tempus sedendo ad Gades uellent redeundum ad imperatorem esse, adsentiente Marcio paucos post dies ambo Carthaginem rediere. ad quorum discessum non respirauit modo Mago cum terra marique ancipiti metu urgeretur, sed etiam audita rebellione Ilergetum spem reciperandae Hispaniae nanctus nuntios Carthaginem ad senatum mittit qui simul seditionem ciuilem in castris Romanis simul defectionem sociorum in maius uerbis extollentes hortentur ut auxilia mitterent quibus traditum a patribus imperium Hispaniae repeti posset. Mandonius et Indibilis in fines regressi paulisper dum quidnam de seditione statueretur scirent suspensi quieuerunt, si ciuium errori ignosceretur non diffidentes sibi quoque ignosci posse. postquam uolgata est atrocitas supplicii suam quoque noxam pari poena aestimatam rati, uocatis rursus ad arma popularibus contractisque quae ante habuerant auxiliis, in Sedetanum agrum, ubi principio defectionis statiua habuerant, cum uiginti milibus peditum duobus milibus equitum et quingentis transcenderunt.

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
