Latin
Book 28
Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita 28.37
Not analysed yet
37] Mago cum Gades repetisset, exclusus inde ad Cimbioshaud procul a Gadibus is locus abestclasse adpulsa, mittendis legatis querendoque quod portae sibi socio atque amico clausae forent, purgantibus iis multitudinis concursu factum infestae ob direpta quaedam ab conscendentibus naues militibus, ad conloquium sufetes eorum, qui summus Poenis est magistratus, cum quaestore elicuit, laceratosque uerberibus cruci adfigi iussit. inde nauibus ad Pityusam insulam centum milia ferme a continentiPoeni tum eam incolebanttraiecit. itaque classis bona cum pace accepta est, nec commeatus modo benigne praebiti sed in supplementum classis iuuentus armaque data; quorum fiducia Poenus in Baliares insulasquinquaginta inde milia absunttramisit. Duae sunt Baliares insulae, maior altera atque opulentior armis uirisque; et portum habet, ubi commode hibernaturum seet iam extremum autumni eratcensebat. ceterum haud secus quam si Romani eam insulam incolerent hostiliter classi occursum est. fundis ut nunc plurimum, ita tum solo eo telo utebantur, nec quisquam alterius gentis unus tantum ea arte quantum inter omnes alios Baliares excellunt. itaque tanta uis lapidum creberrimae grandinis modo in propinquantem iam terrae classem effusa est ut intrare portum non ausi auerterent in altum naues. in minorem inde Baliarium insulam traiecerunt, fertilem agro, uiris armis haud aeque ualidam. itaque egressi nauibus super portum loco munito castra locant; ac sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxiliarium inde conscriptis missisque Carthaginem, ad hibernandum naues subduxerunt. post Magonis ab Oceani ora discessum Gaditani Romanis deduntur.