# Ab Urbe Condita 28.45.1-2

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita, 28.45.1 to 28.45.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/livy-s-ab-urbe-condita/ab-urbe-condita/28.45.1

45] Minus aequis animis auditus est Scipio quia uolgatum erat si apud senatum non obtinuisset ut prouincia Africa sibi decerneretur, ad populum extemplo laturum. itaque Q. Fuluius, qui consul quater et censor fuerat, postulauit a consule ut palam in senatu diceret permitteretne patribus ut de prouinciis decernerent staturusque eo esset quod censuissent an ad populum laturus. cum Scipio respondisset se quod e re publica esset facturum, tum Fuluius: 'non ego ignarus quid responsurus facturusue esses quaesiui, quippe cum prae te feras temptare te magis quam consulere senatum et ni prouinciam tibi quam uolueris extemplo decernamus paratam rogationem habeas. itaque a uobis, tribuni plebis, postulo' inquit 'ut sententiam mihi ideo non dicenti quod, etsi in meam sententiam discedatur, non sit ratum habiturus consul auxilio sitis.' inde altercatio orta cum consul negaret aequum esse tribunos intercedere quo minus suo quisque loco rogatus sententiam diceret. tribuni ita decreuerunt: 'si consul senatui de prouinciis permittit, stari eo quod senatus censuerit placet, nec de ea re ferri ad populum patiemur; si non permittit, qui de ea re sententiam recusabit dicere auxilio erimus.' Consul diem ad conloquendum cum collega petit; postero die permissum senatui est. prouinciae ita decretae: alteri consuli Sicilia et triginta rostratae naues quas C. Seruilius superiore anno habuisset; permissumque ut in Africam, si id e re publica esse censeret, traiceret; alteri Bruttii et bellum cum Hannibale, cum eo exercitu quem~~. L. Ueturius et Q. Caecilius sortirentur inter se compararentue uter in Bruttiis duabus legionibus quas consul reliquisset rem gereret, imperiumque in annum prorogaretur cui ea prouincia euenisset. et ceteris ~praeter consules praetoresque qui exercitibus prouinciisque praefuturi~ erant prorogata imperia. Q. Caecilio sorti euenit ut cum consule in Bruttiis aduersus Hannibalem bellum gereret.

---

Livy's Ab Urbe Condita, Ab Urbe Condita. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: http://www.thelatinlibrary.com/liv.html.
